poniedziałek, 22 maja 2017
Hellingerianum: felicitas timenda
Felicitas periculosa est. Felicitas re vera timore nos afficit, nam reddit nos solitarios. Donec contra difficultates pugnamus, multos habemus comites, multosque commilitones. Cum difficultas soluta est, soli relinquimur. Soli cum felicitate nostra. (Bert Hellinger)
sobota, 20 maja 2017
Dormire ad libitum
Dormio his diebus mane usque decimam, interdum usque fere undecimam horam. Psychiater meus dicit si sine damno rebus meis aliorumve talis modus dormiendi fiat, somno tam longo quid ni (=cur non) utar, si corpus (aut potius mens/cerebrum) ita velit? (Re vera, non esse somnum meum tam longum, nam dormitum eo inter horam secundam et tertiam nocturnam.) At diebus, cum apud me Evelina adest, quae matrem meam canemque mane curet, somnum mei usque decimam undecimamve nullius animae nocet.
Ut docet psychiater, unicuique homini maximi momenti esse "somnum paradoxale", quod durat plus minusve sesquihoram per noctem, sed ut hoc experiaris, debes "somno normali" inter 4 et 12 horarum uti (cuivis aliter).
Dormio ergo ad libitum, paululum... ob hanc rem stomachando. Scientia enim psychiatri res una, altera - cruciatus conscientiae, quae moribus communibus nititur. Praeterita modo nocte cum muliere per locutorium Facebookianum locutus (i.e. scribendo nuntiolas) sum, quae mulier subito mihi scripsit sibi dormitum ire esset, nam, ut mater solitaria trium puerorum, hora sexta matutina cum dimidia clamoribus eorum experrecta cotidie est.
Si eam uxorem ducerem, quid cum somno meo facerem?

wtorek, 16 maja 2017
Monedulae ut picae
Apud Plinium Maiorem (10, 77) lego: monedulae furacitas argenti aurique praecipue mira est.
Apud nos autem idem de picis loquuntur. Adsunt fabulae de his avibus, de magna copia gemmatis in nidis harum inventa etc.
Praecipue nota est fabella de Domina Lutea, quae in castello prope Vengroviam vivebat. A marito donata est monili pretiosissimo, quod tamen post unum diem amisit. Cum ter haec res evenit, maritus - comes localis - suspicione uxorem amasioni monilia dedisse, decrevit eam ad mortem dandam. Postea omnia tria monilia in nido proximae arboris a pueris inventa sunt. Comes in insaniam incidit ac larva uxoris (inde nomen Dominae Luteae) usque hodie apparere soleat in ruinis castelli unoquoque mense, tempore plenilunii, media nocte, si tantum caelum sit nubibus vacuum. Domina in muris castelli stare dicitur, manus prae se porrigens, quasi monstrando eas puras, crimine immaculatas esse.

Inter somnium et veram vitam
Hodie mane in somniis me vidi conantem stomatologum adire propter (certe) dolorem dentium. Quod tamen facile dictu sed non factu erat, nam flumen (Vistula) abundabat, ut mos ei est tempore verno. Spatium ergo circiter 200 metrorum ante stomatologi domum erat mihi emetiendum natando. Primum timui id facere (=natare) ob frigorem aquae, sed commemineram statim me etiam tempore hiemali in fluviis lacubusque balneare solere [quod verum est, aut saltem erat ante 3-5 abhinc annos]. Tunc timui ob nimiam copiam vestimentorum, quibus vestiebar. Nihilominus, undis corpus meum commisi ac statim inveni mihi nullum periculum in hac aqua esse: undae ipsae me ferebant, sine ullo necessario motu manuum pedumve. Timui ergo - nam timere amo - ne aqua per totum corpus madidus nimis stupide medico dentium viderer.
Tunc experrectus e somno sum voce Evelinae, quae matrem meam curat, quaeque modo reducta ad nos est post duos dies quos domi ruri manserat; audivi scilicet eam ad matrem meam loquentem:
- Avunculus meus in aqua mersus est!
Infortunium evenit in flumine Bug, quod limes est Polono-Ucrainica. Avunculus Evelinae una cum collegis piscatum ivit, aliquid temeti omnes sumpserunt. Deinde in aquam proiectus sub undis evanuit - iam duos dies biocolytae urinatoresque corpus quaerunt, adhuc frustra. Ceterum, propter magnam incongruentiam narrationis collegarum avunculi, duo horum a biocolytis apprehensi sunt, suspicione homicidii.
Tales sunt nuntii ex patria mea.

sobota, 13 maja 2017
Massilienses fumum improbe adhibere amantes
"Fumum vendere" significat aliquem fallere. Fortasse originem haec phrasis ex Massilia trahit, nam apud Martialem legimus Massiliensibus multa cum fumo - ad res adulterandas adhibito - communia fuisse:
improba Massiliae quidquid fumaria cogunt, accipit aetatem quisquis ab igne cadus (10, 36, 1, de arte piscem colore fucato vendere)
cum tua centenos expunget sportula civis, fumea Massiliae ponere vina potes (i.e. vina fumo maturata).

wtorek, 9 maja 2017
Libido fores claudit
Ut fortasse scitis, carissimi sodales, non licet mihi aulam bibliothecae Instituti Philologiae Classicae Universitatitis Studiorum Varsoviensis intrare propter verba minime urbana, quibus quandam mulierem - ibi maximi momenti - ebrius persuadere conatus sum, ut uxor mea fieret.
Nunc autem nova calamitas. Scribo, ut nonnulli vestrum fortasse memoria tenent, Polonice opus haud parvum, inscriptum "Lexicon daemonum Varsoviae". Ob hanc laborem est mihi facultas poscendi stipendium a burgimagistra nostrae urbis. Sed, pro dolor, inter iudices, qui proposita inspiciunt (ergo de facto stipendia distribuunt), hominem maximi momenti esse aliquem, cuius cum uxore evenit mihi olim oliorum "historia Venerea". Multo post ambo divortionem fecerunt et hodie fortasse melius se sentiunt quam in matrimonio illo diu re vera mortuo, sed nunc neque ille, nec illa velint, puto, mecum verba facere (ille propter opprobium, illa, quod rem pergere nolui).
2.500 aureos per mensem - spatio totius anni dandos! - timeo me ob libidinem amisisse; at non erat mulier pulchra! Conabor nihilominus stipendium petere - fortasse vir ille nunc felix est me res inter se et uxorem citius casuras fecisse? Dicunt eum novam, multo se iuveniorem uxorem duxisse.

niedziela, 7 maja 2017
Contra Ciceronem
Cum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors (Fin. 2, 97) ... mea humili sententia fuga semper esset eligenda. Nam, ut docent Seres sapientes, "melior foetens halitus quam nullus".
sobota, 6 maja 2017
Eduardus Minnesotanus concivi suo ultimum vale dicit
Eduardus Minnesotanus coram Grege Latine Loquentium his verbis ultimum vale dixit modo mortuo scriptori Roberto Pirsig:
Abhinc duas circiter septimanas debitum suum naturae
solvit mythistoricus et philosophus Robertus Pirsig.
Bene notus scriptor est duorum operum quae de qualitate
et philosophica et morali tractant:
_Zen* et ars birotas motorias sarta tecta conservandi_
necnon _Lila:
Disquisitio in mores_. Tam difficile ei erat ante annum
1974 domus editorias reperire quae qualitatem primi operis videre valerent ut
tandem solummodo post centum viginti repulsas vulgo edita est haec fabula in
via alta evoluta.
Genus horum operum est fortasse 'litterae exoticae'
(outsider art) quarum auctores et auctrices (una cum aliis scriptoribus etiam
inclitissimis) morbis spiritalibus laborarunt. Duo alia exempla huius generis
operum sunt _Operatores et reculae humanae_ (Barbara O'Brien sed fortasse re
vera memoralia falsa viri ignoti) et fabula romanensis _Apogogae fulminis_ a
Helena Dewitt (auctrix prioris fabulae c. t. _Ultimus Samurai_, quod opus valde
animum tenebit studentium litterarum classicarum.
Requiescat in pace Robertus Minnesotanus.
*Zen - secta Buddhismi quae maximam intentionem mentis in
rebus praesentibus docet quasi esset corpus in anima, non anima in corpore.
-----
Eduardus - sicut et nonnulli alii sodales GLL - mihi olim licentiam dedit sua scripta in "Ephemeride" libere divulgare. Spero eum nihil contra habere mihi interdum scripta eius in hac nova mea 'ephemeride' divulganti.
Ex libris
I. Iam ego te faciam, ut hic formicae [te] frustillatim differant. (Plaut. Curc. 576)
II. Praesagibat me animus frustra me ire, quom exibam domo. (Plaut. Aul.178)
III. Cetera sic studia atque artes plerumque videntur in somnis animos hominum frustrata tenere. (Lucr. 4, 972)
IV. Alternam vero tonsuram quaerunt myrtus, punicae, oleae, quia celeriter fruticescunt. (Plin. Nat. 17, 257).
V. Scopulos fruticosaque litora calco. (Ov. Epist. 2, 121)
Coniectabitne quis lectorum rationem a me adhibitam libros ad lecturam eligendos?

piątek, 5 maja 2017
De anate aurea Varsoviensi
Inter mythos, qui ad urbem meam spectant, maximi momenti puto hunc de anate aurea. Cuius narratio talis plus minusve est:
In longissimis veteribus cuniculis cellariisque - ab hominibus iam diu non visitatis - palatii gentis Ostrogski [qui fuerunt olim familia potentissima Lituanica] adesse lacum subterraneum, ubi interdum inspici potest anas aurea, quam nonnulli credunt re vera esse perpulchram principis filiam, a malo incantatore in avem excantatam. Quae anas unicui viro, qui usque lacum perveniet, datura est haud parvam pecuniae copiam: centum ducatorum, pollicens milies maiorem pecuniam ei dandam, si modo datos sibi centum ducatos spatio unius diei solveret solum ad sui voluptates. Licet ei ergo omnia quae sibi vellet emere, donec ad sui ipsius usum id emat. (In versionibus fabellae, ubi anatem esse re vera principis filiam, haec seipsam quoque pollicetur in matrimonium dandam, forma mulieris pulchrae recuperata.)
Usque lacum pervenire non esse facile, perveniunt illuc tantum iuvenes intrepidi. Qui omnes, condicione ab anate statuta, putant se facillime expensuros centum ducatos. Res tamen aliter evenit: cauponas intrant, ubi permulta et edunt et bibunt, apud tonsorem barbam radunt, apud vestificum vestes maximi pretii sibi mandant, emunt etiam gemmata, sed... centum ducatos esse permagnam copiam pecuniae, at tempus unius diei cito completur. In fine quisque iuvenum cum relicta pecunia manet, quae - postquam spatium unius diei elapsum est - subito mutantur in carbones, vestes pretiosi in pannos etc. (In quadam mythi versione iuvenis ultimo temporis momento relictam pecuniae partem dat mendico, qui ante murum palatii stat, sed id contra condicionem facit, nam solum ad sui usum ducati erant sibi solvendi; vir ergo nihil hoc modo adeptus est.) Nullo autem in casu fabella haec finem habet felicem ("happy end").
Cur autem dixerim mythum hunc maximi momenti esse? Nam fert optimam lectionem hodiernis capitalistis: Est modus in rebus...

Subskrybuj:
Posty (Atom)