Inter mythos, qui ad urbem meam spectant, maximi momenti puto hunc de anate aurea. Cuius narratio talis plus minusve est:
In longissimis veteribus cuniculis cellariisque - ab hominibus iam diu non visitatis - palatii gentis Ostrogski [qui fuerunt olim familia potentissima Lituanica] adesse lacum subterraneum, ubi interdum inspici potest anas aurea, quam nonnulli credunt re vera esse perpulchram principis filiam, a malo incantatore in avem excantatam. Quae anas unicui viro, qui usque lacum perveniet, datura est haud parvam pecuniae copiam: centum ducatorum, pollicens milies maiorem pecuniam ei dandam, si modo datos sibi centum ducatos spatio unius diei solveret solum ad sui voluptates. Licet ei ergo omnia quae sibi vellet emere, donec ad sui ipsius usum id emat. (In versionibus fabellae, ubi anatem esse re vera principis filiam, haec seipsam quoque pollicetur in matrimonium dandam, forma mulieris pulchrae recuperata.)
Usque lacum pervenire non esse facile, perveniunt illuc tantum iuvenes intrepidi. Qui omnes, condicione ab anate statuta, putant se facillime expensuros centum ducatos. Res tamen aliter evenit: cauponas intrant, ubi permulta et edunt et bibunt, apud tonsorem barbam radunt, apud vestificum vestes maximi pretii sibi mandant, emunt etiam gemmata, sed... centum ducatos esse permagnam copiam pecuniae, at tempus unius diei cito completur. In fine quisque iuvenum cum relicta pecunia manet, quae - postquam spatium unius diei elapsum est - subito mutantur in carbones, vestes pretiosi in pannos etc. (In quadam mythi versione iuvenis ultimo temporis momento relictam pecuniae partem dat mendico, qui ante murum palatii stat, sed id contra condicionem facit, nam solum ad sui usum ducati erant sibi solvendi; vir ergo nihil hoc modo adeptus est.) Nullo autem in casu fabella haec finem habet felicem ("happy end").
Cur autem dixerim mythum hunc maximi momenti esse? Nam fert optimam lectionem hodiernis capitalistis: Est modus in rebus...
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz