Hodie mane in somniis me vidi conantem stomatologum adire propter (certe) dolorem dentium. Quod tamen facile dictu sed non factu erat, nam flumen (Vistula) abundabat, ut mos ei est tempore verno. Spatium ergo circiter 200 metrorum ante stomatologi domum erat mihi emetiendum natando. Primum timui id facere (=natare) ob frigorem aquae, sed commemineram statim me etiam tempore hiemali in fluviis lacubusque balneare solere [quod verum est, aut saltem erat ante 3-5 abhinc annos]. Tunc timui ob nimiam copiam vestimentorum, quibus vestiebar. Nihilominus, undis corpus meum commisi ac statim inveni mihi nullum periculum in hac aqua esse: undae ipsae me ferebant, sine ullo necessario motu manuum pedumve. Timui ergo - nam timere amo - ne aqua per totum corpus madidus nimis stupide medico dentium viderer.
Tunc experrectus e somno sum voce Evelinae, quae matrem meam curat, quaeque modo reducta ad nos est post duos dies quos domi ruri manserat; audivi scilicet eam ad matrem meam loquentem:
- Avunculus meus in aqua mersus est!
Infortunium evenit in flumine Bug, quod limes est Polono-Ucrainica. Avunculus Evelinae una cum collegis piscatum ivit, aliquid temeti omnes sumpserunt. Deinde in aquam proiectus sub undis evanuit - iam duos dies biocolytae urinatoresque corpus quaerunt, adhuc frustra. Ceterum, propter magnam incongruentiam narrationis collegarum avunculi, duo horum a biocolytis apprehensi sunt, suspicione homicidii.
Tales sunt nuntii ex patria mea.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz