sobota, 6 maja 2017

Eduardus Minnesotanus concivi suo ultimum vale dicit

Eduardus Minnesotanus coram Grege Latine Loquentium his verbis ultimum vale dixit modo mortuo scriptori Roberto Pirsig:
Abhinc duas circiter septimanas debitum suum naturae solvit mythistoricus et philosophus Robertus Pirsig.
Bene notus scriptor est duorum operum quae de qualitate et philosophica et morali tractant:
_Zen* et ars birotas motorias sarta tecta conservandi_ necnon _Lila:
Disquisitio in mores_. Tam difficile ei erat ante annum 1974 domus editorias reperire quae qualitatem primi operis videre valerent ut tandem solummodo post centum viginti repulsas vulgo edita est haec fabula in via alta evoluta.
Genus horum operum est fortasse 'litterae exoticae' (outsider art) quarum auctores et auctrices (una cum aliis scriptoribus etiam inclitissimis) morbis spiritalibus laborarunt. Duo alia exempla huius generis operum sunt _Operatores et reculae humanae_ (Barbara O'Brien sed fortasse re vera memoralia falsa viri ignoti) et fabula romanensis _Apogogae fulminis_ a Helena Dewitt (auctrix prioris fabulae c. t. _Ultimus Samurai_, quod opus valde animum tenebit studentium litterarum classicarum.
Requiescat in pace Robertus Minnesotanus.
*Zen - secta Buddhismi quae maximam intentionem mentis in rebus praesentibus docet quasi esset corpus in anima, non anima in corpore.
-----
Eduardus - sicut et nonnulli alii sodales GLL - mihi olim licentiam dedit sua scripta in "Ephemeride" libere divulgare. Spero eum nihil contra habere mihi interdum scripta eius in hac nova mea 'ephemeride' divulganti.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz