Apud Plinium Maiorem (10, 77) lego: monedulae furacitas argenti aurique praecipue mira est.
Apud nos autem idem de picis loquuntur. Adsunt fabulae de his avibus, de magna copia gemmatis in nidis harum inventa etc.
Praecipue nota est fabella de Domina Lutea, quae in castello prope Vengroviam vivebat. A marito donata est monili pretiosissimo, quod tamen post unum diem amisit. Cum ter haec res evenit, maritus - comes localis - suspicione uxorem amasioni monilia dedisse, decrevit eam ad mortem dandam. Postea omnia tria monilia in nido proximae arboris a pueris inventa sunt. Comes in insaniam incidit ac larva uxoris (inde nomen Dominae Luteae) usque hodie apparere soleat in ruinis castelli unoquoque mense, tempore plenilunii, media nocte, si tantum caelum sit nubibus vacuum. Domina in muris castelli stare dicitur, manus prae se porrigens, quasi monstrando eas puras, crimine immaculatas esse.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz