poniedziałek, 28 grudnia 2015

Plinius monstrat inferos deesse, Gagarin superos

Scribit Plinius (II, 158): et tamen quae summa patitur atque extrema cute tolerabilia videantur: penetramus in viscera, auri argentique venas et aeris ac plumbi metalla fodientes, gemmas etiam et quosdam parvulos quaerimus lapides scrobibus in profundum actis. viscera eius extrahimus, ut digito gestetur gemma, quo petitur. quot manus atteruntur, ut unus niteat articulus! si ulli essent inferi, iam profecto illos avaritiae atque luxuriae cuniculi refodissent. et miramur, si eadem ad noxam genuit aliqua!
Simili modo Yuri Gagarin, postquam e volatu cosmico in terram reductus erat, exsistentiae superorum negaverit. Dixisse enim putatur: Intuitus sum caute, sed Deum non conspexi. Sed deest fons huius dictionis, ergo verisimiliter fictiva est. Sunt, qui dicunt dictum id ementitum esse ipsum ducem Unionis Sovieticae, Nikitam Khrushchev.

Ceterum placent mihi et Plinius, et Gagarin.

De speculo Twardoviano (porro)

Inscriptio speculi creditur facta esse ca. AD 1706 (sed fontem huius nuntii ignoro). Quod tamen paululum mirum mihi videtur, nam a. 1703 ipsa ecclesia incendio deleta at renovata est demum a. 1707, ut patet – vide supra – e tabula ecclesiae frontali (...ex cineribus velut Phaenicem excitavit). Fortasse speculum statim post incendium per paucos annos in vicina ecclesia franciscanorum reformatorum tenebatur. Prima nota "scientifica" de speculo facta est demum AD 1828.
Fractum (hodie) in partes tres speculum metallicum ex alaia bismuthi, antimonii et cupri factum est, fortasse cum particulis aliorum metallorum (nescimus, nam speculum numquam chimice investigatum sit). Putatur in Germania factum esse saec. XVI; fortasse ab ipso Twardovio ibi emptum, cum Virtembergae studebat – alii autem putant Twardovium re vera virum Theodiscum fuisse, nomine Laurentius Dhur, sive Durentius, quod cum 'duro' cognatum, mutatum esse in Polonicum 'twardy' (durus), ergo Twardowski, Twardovius. Omnino nescimus, quando atque quomodo speculi ludus in obsequium Dei – ut sibi vult hexameter - versus sit. 
Fabulae de speculo... Twardovium dicunt monstrasse, usu speculi magici (fortasse eiusdem, fortasse alii), umbram iuvenis uxoris Barbarae Radzivillovnae lugenti post mortem eius regi Poloniae Sigismundo Augusto (1520-72).
Incertum manet quo modo speculum magistri alchimiae Cracoviensis viam in Wengroviam fecerit; adsunt fabulae de ipso Twardovio – qui, sicut doctor Faustus in Germania, creditur diabolo animam sui vendidisse – in regionem Wengroviensem venisse, sed haec res sunt minime certae.
Fama duorum praeteritorum saeculorum fert speculum res futuras, imprimis malas, in se spectantibus monstrare. Ob hanc rem fortasse in pariete sacristiae alte fixa est, ne quis sine usu scalarum id intueatur ita, ut sui imaginem conspiciat. De Napoleone iam dixi. In numero aliorum spectatorum fuerit parochus quidam Wengroviensis, qui diabolum ipsum in speculo intuitus sit – tunc clavibus, quas manu tenebat, in bestiam infernalem proiecit, speculum in tres partes fregens.
Recentissima fortasse fabula spectat ad annum 1980 – tunc mulier quaedam iuvenis historiae artium studens scalis furtim utendo conspexit in speculo suam faciem cum perpendicularibus ferulis nigris. Quae ferulae quasi praedictum carceris ei essent: anno 1981 exeunte, postquam status necessitatis in Polonia a regimine communistico annuntiatum esset, mulier haec, ut multi tunc iuvenes rebus politicis studentes, in carcerem data est.

Sed quot veritatis in his fabulis, dicere non valeo.

niedziela, 27 grudnia 2015

Distichon Twardovianum

Adesse urbi cordi meo tam gratae – Wengroviae in historica fine Poloniae et Lituaniae – rem maximi momenti: speculum alchimistae Iohannis Twardovii (vulgo Jan Twardowski), quo saeculo XVI, ut creditur, ludebat ille praeclarus alchimista Cracoviensis; hodie autem speculum ornat sacristiam in ecclesia Wengroviae principali, quam olim regebant bartholomitae, noti quoque nomine fratrum communistarum (sic!). Bartholomitae verisimiliter – nisi Franciscani reformati, qui vicinam ecclesiam tenent – in intio XVIII saec. speculo distichon addiderunt:
LVSERAT HOC SPECVLO MAGICAS TWARDOVIUS ARTES
LVSVS AT ISTE DEI VERSVS IN OBSEQVIVM (E)ST.
(Non sum poeta, puto nihiIominus –us in 'Twardovius' longum esse; si ita, claudicat hexameter.)
De ipso speculo variae sunt fabulae, maxime nota autem de Napoleone Bonaparte, qui anno 1812, Moscoviam petendo atque in via Wengroviae moratus, speculum intuitus sit, ubi cladem suorum conspexerit.

piątek, 25 grudnia 2015

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Ob plures quam 20 ventos turbones, qui meridionalem partem USA praeterito die afflixerunt, saltem 14 homines vitam amiserunt. Maxime devastatae sunt civitates Missisipi, Tennessee et Arkansas.

Propter magnum numerum illegalium migratorum regimen Holmiense stitit motum traminum inter Sueciam et Daniam.

Conservativa Factio Popularis, quae regit Hispaniam ab anno 2011, victricem discessit electionis parlamentariae, ferens 27,2% punctorum. Verisimiliter tamen novo regimine potituri sunt cum sociis socialistae, quorum factio PSOE 23% tulit.

Peso, nummus Argentinorum, vilescit postquam regimen Bonaeropolitanum decrevit eum sine impedimentis mutatum aliis monetis iri.

Primum a mense Iunio 2006 anni Argentaria Statalis USA (Fed) auxit usuram principalem – incremento modico 25 punctis centesimis procenti, a 0-0,25 usque 0,25-0,5%.

In provincia Musanna Mezopotamiae meridionalis abducti sunt plus quam viginti cives vicinae Quatariae, qui venatione falconaria fruebantur. Inter abductos putantur esse propinqui phylarchae Quatariensis.

Propter minas tromocraticas omnes circter 1200 scholae conurbanitatis Angelopolitanae (vulgo Los Angeles) die Martis clausae manebant.

Praeses Yahya Abdul-Aziz Jemus Junkung Jammeh declaravit Gambiam rem publicam islamicam. Pollicitus est tamen non-musulmanis libertatem fidem sui confiteri.

Primum post memoriam gentium in Arabia Saudiana comitia (regionalia) habentur, quibus participes quoquoe mulieres sunt.

Pretium petrolei vilissimum est ab anno 2008 exeunte: stat ca. 37,60$ per dolium (WTI Americanorum) necnon 40-41$ (Brent, Londinii). Pretia petrolei nihilominus paululum cretura putantur proximis diebus, propter maiore opinatis emptiones Sinensium.

Xenophobica Acies Nationalis (FN) dominae Le Pen vicit in comitiis regionalibus Gallorum. Altera pars suffragii habenda est post duas septimanas. Prognosis dat factioni FN 30%, republicanis duce Sarkozy 27% et socialistis praesidis Hollande 23%. Sine dubio victoriae LePenistarum causam esse timorem advenarum post tromocraticos ictuus nuper Lutetiae patratos, cum ca. 130 homines perierunt.

Pretium ferri vilissimum est praeteritorum decem annorum – 39,40 dolarii per tonnam. In causa putantur esse minores emptiones metalli e parte conflatoriorum Sinensium. Secundum analyticum domus Investes, Hunter Hillcoat, viliora pretia detrimento fuerunt talibus negotiationibus ut Vale et Fortescue, dum magnae productrices, ut BHP Billion et Rio Tinto, lucrum sibi comparabunt etiam cum ferrum venundetur 20 $ per tonnam. 

Martinus urbi et orbi

MARTINVS ZYTHOPHILOS SODALIBVS
Natalis Domini pacem ut ferat omnibus, opto,
 noscere uti liceat maxima dona Dei.
Factus homo Deus est, sumpsit carnalia membra,
 diuinus tolerat faenum asinumque puer.

De duobus nominibus pomaranciarum in Europa meridionali


Res miranda: Arabes, qui pomarancias (mala Sinensia) in Europam primi adportaverunt, in Italiam meridionalem scilicet, quae sub ditione Arabum tunc manebat [iam saeculo XI nuntiatur hortos arancianos ibi haberi] - ipsi nomine huius fructus arborisque... obliti sunt. Nam ab ipsis tunc adhibitum nomen pomi fuerat naranj, e Persico narang, quod sua vice e Sancritico naranga-s. Et fructum et nomen eius ab Arabibus datum libenter nationes Europae meridionalis acceperunt: Italorum (n)arancia, Venetianorum naranza etc.; ipsi autem Arabes (et nunc domini ipsorum Turci, et gentes Europaeae sub ditione Turcica manentes) saeculis XV-XVI nomine novo uti coepurunt, pomaranciam appellantes '(fructum) Lusitanicum', id est a nautis mercatoribusque Lusitanicis (=Portugalicis) adportatum.
Controversiam pulchre explanat Douglas Harper – de duabus enim subgeneribus pomi agebatur: primo, sapore amaro, ergo facillime oblivioni dato, altero autem [ex aliis videlicet terris importato] suavissimo, pomo scilicet victore lexicali. Harper de hac re:
The tree's original range probably was northern India. The Persian orange, grown widely in southern Europe after its introduction in Italy 11c., was bitter; sweet oranges were brought to Europe 15c. from India by Portuguese traders and quickly displaced the bitter variety, but only Modern Greek still seems to distinguish the bitter (nerantzi) from the sweet (portokali "Portuguese") orange. Portuguese, Spanish, Arab, and Dutch sailors planted citrus trees along trade routes to prevent scurvy.

poniedziałek, 21 grudnia 2015

Signa temporis (3)

Fortasse de hac re olim iam scripsi, memoria mea his diebus non optima est. Si vero ita, veniam dat mihi lector...
Aliquis sodalis noster philathlos dixit ludum bascaudarium (Anglice basketball) necnon pilam volatilem (volleyball) magis magisque disciplinas spectatu taediosas fieri propter... altiorem proceritatem athletarum, quibus rete alte positum iam non tam altum videtur, quam lusoribus ante 30, 50 aut 70 abhinc annos ludentibus. Nam nova quaeque generatio paululum in summa intermedia altior sit prioribus comparata.