Ob plures quam 20 ventos turbones, qui meridionalem partem
USA praeterito die afflixerunt, saltem 14 homines vitam amiserunt. Maxime
devastatae sunt civitates Missisipi, Tennessee et Arkansas.
Propter magnum numerum illegalium migratorum regimen
Holmiense stitit motum traminum inter Sueciam et Daniam.
Conservativa Factio Popularis, quae regit Hispaniam ab anno
2011, victricem discessit electionis parlamentariae, ferens 27,2% punctorum.
Verisimiliter tamen novo regimine potituri sunt cum sociis socialistae, quorum
factio PSOE 23% tulit.
Peso, nummus Argentinorum, vilescit postquam regimen
Bonaeropolitanum decrevit eum sine impedimentis mutatum aliis monetis iri.
Primum a mense Iunio 2006 anni Argentaria Statalis USA (Fed)
auxit usuram principalem – incremento modico 25 punctis centesimis procenti, a
0-0,25 usque 0,25-0,5%.
In provincia Musanna Mezopotamiae meridionalis abducti sunt
plus quam viginti cives vicinae Quatariae, qui venatione falconaria fruebantur.
Inter abductos putantur esse propinqui phylarchae Quatariensis.
Propter minas tromocraticas omnes circter 1200 scholae
conurbanitatis Angelopolitanae (vulgo Los Angeles) die Martis clausae manebant.
Praeses Yahya Abdul-Aziz Jemus Junkung Jammeh declaravit
Gambiam rem publicam islamicam. Pollicitus est tamen non-musulmanis libertatem
fidem sui confiteri.
Primum post memoriam gentium in Arabia Saudiana comitia
(regionalia) habentur, quibus participes quoquoe mulieres sunt.
Pretium petrolei vilissimum est ab anno 2008 exeunte: stat
ca. 37,60$ per dolium (WTI Americanorum) necnon 40-41$ (Brent, Londinii).
Pretia petrolei nihilominus paululum cretura putantur proximis diebus, propter
maiore opinatis emptiones Sinensium.
Xenophobica Acies Nationalis (FN) dominae Le Pen vicit in
comitiis regionalibus Gallorum. Altera pars suffragii habenda est post duas
septimanas. Prognosis dat factioni FN 30%, republicanis duce Sarkozy 27% et
socialistis praesidis Hollande 23%. Sine dubio victoriae LePenistarum causam
esse timorem advenarum post tromocraticos ictuus nuper Lutetiae patratos, cum
ca. 130 homines perierunt.
Pretium ferri vilissimum est praeteritorum decem annorum –
39,40 dolarii per tonnam. In causa putantur esse minores emptiones metalli e
parte conflatoriorum Sinensium. Secundum analyticum domus Investes, Hunter
Hillcoat, viliora pretia detrimento fuerunt talibus negotiationibus ut Vale et
Fortescue, dum magnae productrices, ut BHP Billion et Rio Tinto, lucrum sibi
comparabunt etiam cum ferrum venundetur 20 $ per tonnam.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz