Inscriptio speculi creditur facta esse
ca. AD 1706 (sed fontem huius nuntii ignoro). Quod tamen paululum mirum mihi
videtur, nam a. 1703 ipsa ecclesia incendio deleta at renovata est demum a.
1707, ut patet – vide supra – e tabula ecclesiae frontali (...ex cineribus
velut Phaenicem excitavit). Fortasse speculum statim post incendium per
paucos annos in vicina ecclesia franciscanorum reformatorum tenebatur. Prima
nota "scientifica" de speculo facta est demum AD 1828.
Fractum (hodie) in partes tres speculum
metallicum ex alaia bismuthi, antimonii et cupri factum est, fortasse cum
particulis aliorum metallorum (nescimus, nam speculum numquam chimice
investigatum sit). Putatur in Germania factum esse saec. XVI; fortasse ab ipso
Twardovio ibi emptum, cum Virtembergae studebat – alii autem putant Twardovium
re vera virum Theodiscum fuisse, nomine Laurentius Dhur, sive Durentius, quod
cum 'duro' cognatum, mutatum esse in Polonicum 'twardy' (durus), ergo
Twardowski, Twardovius. Omnino nescimus, quando atque quomodo speculi ludus in
obsequium Dei – ut sibi vult hexameter - versus sit.
Fabulae de speculo... Twardovium dicunt
monstrasse, usu speculi magici (fortasse eiusdem, fortasse alii), umbram
iuvenis uxoris Barbarae Radzivillovnae lugenti post mortem eius regi Poloniae
Sigismundo Augusto (1520-72).
Incertum manet quo modo speculum magistri
alchimiae Cracoviensis viam in Wengroviam fecerit; adsunt fabulae de ipso
Twardovio – qui, sicut doctor Faustus in Germania, creditur diabolo animam sui
vendidisse – in regionem Wengroviensem venisse, sed haec res sunt minime certae.
Fama duorum praeteritorum saeculorum fert
speculum res futuras, imprimis malas, in se spectantibus monstrare. Ob hanc rem
fortasse in pariete sacristiae alte fixa est, ne quis sine usu scalarum id
intueatur ita, ut sui imaginem conspiciat. De Napoleone iam dixi. In numero
aliorum spectatorum fuerit parochus quidam Wengroviensis, qui diabolum ipsum in
speculo intuitus sit – tunc clavibus, quas manu tenebat, in bestiam infernalem
proiecit, speculum in tres partes fregens.
Recentissima fortasse fabula spectat ad
annum 1980 – tunc mulier quaedam iuvenis historiae artium studens scalis furtim
utendo conspexit in speculo suam faciem cum perpendicularibus ferulis nigris.
Quae ferulae quasi praedictum carceris ei essent: anno 1981 exeunte, postquam
status necessitatis in Polonia a regimine communistico annuntiatum esset,
mulier haec, ut multi tunc iuvenes rebus politicis studentes, in carcerem data
est.
Sed quot veritatis in his fabulis, dicere
non valeo.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz