poniedziałek, 28 grudnia 2015

Plinius monstrat inferos deesse, Gagarin superos

Scribit Plinius (II, 158): et tamen quae summa patitur atque extrema cute tolerabilia videantur: penetramus in viscera, auri argentique venas et aeris ac plumbi metalla fodientes, gemmas etiam et quosdam parvulos quaerimus lapides scrobibus in profundum actis. viscera eius extrahimus, ut digito gestetur gemma, quo petitur. quot manus atteruntur, ut unus niteat articulus! si ulli essent inferi, iam profecto illos avaritiae atque luxuriae cuniculi refodissent. et miramur, si eadem ad noxam genuit aliqua!
Simili modo Yuri Gagarin, postquam e volatu cosmico in terram reductus erat, exsistentiae superorum negaverit. Dixisse enim putatur: Intuitus sum caute, sed Deum non conspexi. Sed deest fons huius dictionis, ergo verisimiliter fictiva est. Sunt, qui dicunt dictum id ementitum esse ipsum ducem Unionis Sovieticae, Nikitam Khrushchev.

Ceterum placent mihi et Plinius, et Gagarin.

2 komentarze:

  1. Mihi quoque placet multum Plinius, laetor quod etiam tibi. De illo Gagarin autem fere nihil scio, nisi id quod omnibus notum est.

    OdpowiedzUsuń
  2. Placet mihi hilaritas Gagariniana, rara inter alios heroes Sovieticos, quam e nonnullis citationibus Vicipaedianis gustare potes: https://en.wikiquote.org/wiki/Yuri_Gagarin

    OdpowiedzUsuń