De aliis autem (praeter culices) animalibus homini molestissimis talia audivi:
Ursum, cum inspicias te petentem, fugam fac quam celerrime, semper tamen pone te relinquendo quidquid cibi tecum habeas. Hac esca satis factus ursus te ipsum verisimiliter porro non petet. US-Americani tamen in Feris Occidentalibus (Anglice: Wild West) habitantes, ubi ursus Grizzly hominibus valde nocivus degit, dicunt ultimam contra hunc salutem fore humi pronum te proicere mortuum simulando. Nam a quibuslibet cadaveribus abhorreat iste "ursulus".
Ego numquam – deo sint gratiae! – ursum os ad os conveni, licet in iuventute tempus sat longum triverim in Montibus Vescadensibus (Bieszczady), quibus ursi adsunt. Semel tantum, abhinc ante quattuor annos, cum uxore tunc mea Dorothea per silvam Thuricensem Slovacorum ambulantes vestigia plantarum ursinarum nivi impressa conspeximus. Permagna vero erant haec vestigia, ne ea confunderes cum aliis animalibus. Statim decrevimus nos de via declinare domumque repetere, nam e somno hiemali excitatos ursos dicunt non semper maxima cum "humanitate" se gerere.
Amicus autem quidam meus Australianus, cum ambo linguae Sinicae Pecchini una studebamus, hos me duos modos contra lamias marinas (Anglice: sharks) adhibendos docuit: lamiam cum te appropinquantem vides, aut sine motu (si fieri potest) in aqua haereas, aut lente natando directionem... ipsius lamiae petas (sic!). Nam lamias numquam hominem consulto petere, semper per errorem eum aliam praedam esse (ut praesertim phoca) putantes. Quae praeda semper, lamia a se conspecta, quam celerrime fugit; si ergo non fugit, non est praeda – tunc lamia marina ictum suum desinat.
Hem, quid de talibus (coram urso mortuum simulare, lamiam marinam petere) dicam? Facile cogitatu, difficilius fortasse factu...
Ten komentarz został usunięty przez autora.
OdpowiedzUsuńDe lamiis marinis autem dicunt, iis, cum te iam mordere conentur, debes digitum in oculum ponere. Si certe tempus tibi adest tantam chirurgiam subtilem perficere. Etiam: si ipsos digitos adhuc habes.
OdpowiedzUsuń