Praeter theoriam heliocentricam, Nicolaus Copernicus fundamenta posuit "regulae Copernicanae", quae re vera demum quadringentos annos post mortem astronomi a Herimanno Bondi ad finem ultimatim perducta ac verbis expressa est. Breviter, docet regula quantitatem materiae simili compositione chimica similique temperatura in universo ubique - permagnis scilicet tractibus coeli consideratis - in summa intermedia eandem esse.
Hac ratione ad alias, non-astronomicas sphaeras adhibita, e.g. studiosi mathematici Angli correctam computationem curruum loricatorum Germanorum perfecisse putantur tempore alterius belli mundani. Nam, secundum usitatos mores talia aestimandi (ope scilicet imprimis speculatorum), putabant Angli Germanos a Iunio 1940 usque Septembrem 1942 anni unoquoque mense fabricare in summa intermedia quinquaginta currus loricatos (verisimiliter agitur hic de genere PzKpfw IV). Regula Copernicana (tunc nondum ad finem perfecta) adhibita, numeris fabricationis inter se comparatis nonnullorum curruum, quos Anglis a Germanis capere contigit (imprimis in Africa septentrionali anno 1942), mathematici hunc numerum aestimaverunt esse 255, multo maiorem ergo quam aestimatio a speculatoribus data. Post finem autem belli demonstratum est eundem numerum re vera fuisse 255 (currus in summa intermedia unoquoque mense hoc spatio temporis a Germanis factos).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz