Diarium Winstonis Churchill dum legebam valde iucundum inveni primum consilium, quod cepit, cum die 10 Maii 1940 anni (tempore scilicet alterius belli mundani, cum Britannia in periculo manebat invasionis Germanorum) minister primarius Magnae Britanniae factus sit. Decrevit enim se abhinc... cotidie meridiatione (somno scilicet tempore diei habito) usurum, sicut mos ei fuerat facere primos duos annos primi belli mundani, cum munere praefecti classis (First Lord of the Admiralty) fungebatur (usque scilicet Anglorum et Gallorum calamitatem Callipolitanam annorum 1915/16, cum hoc officio abdicare coactus est).
Meridiatione enim fruebatur Churchill temporibus maximi laboris cotidiani, sicut casus erat in ambobus bellis, diem quemque scilicet quasi in duos dividendo: i.e. primo mane expergiscens, laborans usque circiter primam alteramve horam pomeridianam, deinde meridiatione unius horae utens, deinc iterum laborem pergens usque multam noctem.
Quod tamen non dixit Churchill in diario, esse eum se ad somnum tempore diurno capiendum coegisse potu potionum alcoholicarum, ut whiscium aut vinum Campaniense, quas potiones a prima hora matutina bibere solebat, nam – mea saltem sententia – morbo alcoholismi laborabat, licet id factum optime celare ei contingeret.
Nihilominus, licet temetum copiose hauriret ac sigaria multa fumaret, vixit Churchill usque nonagesimum primum vitae annum, annos scilicet 1874-1965. Adesse legendam, incerto tamen fonte, eum in fine vitae rogatum esse a quodam diurnario, qua arte usus esset, ut tantam aetatem attingeret. Responsum fuerit: "Numquam re athletica fruebar" (Anglice: No sports). Sed id verum non esse – ut iuvenis delectabatur Churchill arte battuendi, sclopetatione, equiriis necnon polone (alsulegia equestri).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz