niedziela, 3 lutego 2013

Vampyri temporis hodierni

Novissimam historiam vampyrismi – de qua saltem publice sciatur – esse casum Petri (Petre) Toma, qui mortuus est in vico Transsylvanico Marotinu de Sus nonnullis diebus ante Nativitatem Domini anni 2003. Dum vivus, putabatur esse pater familias bonus, licet interdum temetum nimis bibere ac madidus tunc rixare soleret.
Mortuus autem fratris filiam statim vexare coeperit: noctu scilicet eam – ut ipsa asseruit – visitabat ut cor eius secundum morem strigarum consumeret. Qua re effectum est, ut somniis horribilibus puella laboraret.
His auditis, frater Petri consilium cepit se de statu filiae curaturum. Nihil facere potuit statim, nam superstitio religiosa prohibet talia facere spatio duodecim dierum, qui festum Natalicium sequuntur. Postea tamen, die octavo Ianuarii 2004 anni, cadaver Petri e sepulchro evulsum est et a senioribus familiae aestimatum est strigam factum esse. Media ergo postera nocte sex viri falce pectus mortui aperuerunt, cor removerunt et perticae adfixum in trivium extra vicum extulerunt. Ibi cor in furno parvo assaverunt, deinde cinerem aquae mixtum potum puellae dederunt. Tali potione sumpta, visitationes filiae a larva mortui cessaverunt.
De hac re pro ephemeride Briannico "The Independent" scripsit anno 2007 Timothy Taylor, qui docet archaeologiam in Universitate Studiorum Bradfordensi.

1 komentarz:

  1. No nimis longe abesse videtur decima declamatio "maior" (ut dicitur) Quintiliano false ascripta, secundum cuius thema maritus quidam, cuius filius erat mortuus, mago adhibito sepulchrum incantavit, ne uxor pergeret filii umbram in somniis videre.

    OdpowiedzUsuń