An vero ille vixit? Avunculus Thomae S., qui (Thomas scilicet, non avunculus) erat mihi amicus contubernalis tempore studiorum Pecchini (1987-88). Nam Thomas nonnulla tam phantastica narrare solebat, ne umquam scires utrum res verae an productus imaginationis essent.
Secundum Thomam, avunculus suus, vir multarum linguarum necnon scientiarum peritus, credebat se numerum quendam "amissum" inventurum. Putabat enim adesse numerum sat magnum (diceres e.g. 13.562.563.872.098.723), qui... omnino ordini numerorum deerat. Scribere ergo coepit hunc ordinem ab initio (id est: 1, 2, 3, 4, 5, 6 et porro), sperans miraculosum numerum "amissum" hoc modo a se inventum iri. Quoad scimus, numquam talem numerum invenit.
Mortuus sit avunculus Thomae sua sponte, tempore hiemali Mare Balticum intrans, dorso perā lapidum plena onerato.
At nunc ipse Thoma mortuus est, non sua sponte, voluntate tamen carcinomatis. Vixit inter annos 1957 et 2012. Sepultus est Varsoviae.
Sed nonnullae historiae a Thoma narratae, quas ab eo excogitatas putabam, praebent se verae esse. Verbi gratia, Thomas saepe narrare solebat de Gordone Wu, divitissimo negotiatore Hongkongiensi, qui se gereret sicut civis communis, e.g. aeronavi vectus sellam alterius classis (economy) sibi eligendo. Utrum re vera altera in classi itinera faceret, ego nescio, sed putabam Gordonem Wu omnino productum phantasiae Thomae esse. Valde erravi, nam vir locuples (tycoon) Gordon Wu re vera exstat (natus anno 1935, adhuc vivit), inter alia notus emptione tuberis terrae maximi post memoriam gentium pretii – 125 milibus euronum (pondus fungi erat 1,51 chiliogrammatis).
Talis mihi est memoria Thomae, amici mei nunc mortui.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz