Caspar noster anguem in adoptionem accepit, id est pecunia quadam menstrua (circiter 15 eurones) horto zoologico data honestatus est titulo "parentis anguis". Tempore caerimoniae sollemnis - cum tabella cum nomine Casparis terrario, ubi bestia vivat, addita sit – praeses (seu potius vicaria praesidis) horti zoologici Varsoviensis dixit ad Casparem aliosque simili modo honestatos "parentes" animalium talia:
- Pecunia, quam nobis donare assensi estis, non solum donum est, nam abhinc multis privilegiis praediti vero eritis. Exempli gratia, licebit vobis semel in unoquoque mense hortum nostrum gratis intrare ut filiolos filiolasve vestras conspiciatis.
Deinde, in fine caerimoniae, praeses (seu potius vicaria praesidis) horti zoologici Varsoviensis rogavit, utrum "parentes animalium" aliquid plus a se discere cupirent. Omnibus tacentibus, verba fecit Caspar, puer ingeniosus, cui tantum unum esse vitium, ut omnia, quae mens eius parit, statim dicat:
- Mentionem fecisti, domina cara, de multis privilegiis, quibus donaremur, at numerasti solum unum. Potesne de ceteris quoque loqui?
Tunc praeses (seu potius vicaria praesidis) horti zoologici Varsoviensis obstupefacta tacuit, nam alia privilegia, de quibus loqueretur, ei deerant.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz