Inter alia docet pater Benedictus Chmielowski, in sua encyclopaedia "Novae Athenae" subscripta, etiam haec (scribens linguā Polonā, multis elocutionibus Latinis sparsa):
In Samogedia provincia [sive Samoyedia, quae est pars occidentalis-et-borealis Sibiriae] ultra circulum arcticum posita, ergo intolerabiliter frigida, adesse provinciam minorem nomine Ludomoria sive Lucomoria, cuius incolae adinstar hirundinum circiter 27 diem Novembris (ut vulgo narratur) sub-mortuoso stupore ob nimium frigorem capti, usque circiter diem 24 Aprilis ita hibernanntes manent; tunc revivescunt. Hi sunt sola gens, quarum cutes setā naturali obteguntur.
Citat quoque pater Chmielowski Saxonem Grammaticum fabulam virginis Sueticae narrantem, quae rapta et impraegnata esset ab urso, deinde puerum peperit nomine Ulfo. [Haec fabula certe Latine primum scripta est, sed mihi difficillime nunc sit textum Saxonis quaerere – ruri maneo, procul a bibliothecis.]
In mentem venit simillima fabella phantastica nomine "Lokis. Manuscriptum professoris Wittembach", quam scripsit Prosper(us) Mérimée et anno 1869 Parisiis divulgavit, narrans historiam Michaelis, qui a plebe putatur esse filius comitissae Lituanicae et ursi (a quo comitissa rapta erat in silvis). Michael praebet formam viri communis, sed multis ursinis indolibus praediti. Die autem sui nuptiarum subito morsu dentium mulierem sibi modo nuptam necat, deinde in silvam fugam facit, vestigia pedum ursinorum solo luteoso infixa pone se relinquendo. Utrum fabellā quadam ethnographicā Lituanicae gentis Prosperus Mérimée hic usus sit, nescio; 'lokys' Lituanice ursum significat.
De hominibus hirsutis, ut naturali seta obtectis, et corpore glabris, amica quaedam apud Russos nata saepe susurrat. Nam aliquando in taberna vel popina garriens subito obmutescit, virum quendam intuetur: cuius rei causa semper eadem est, scilicet pectus hirsutum. Nam, ut obstupefacta murmurare solet, viri Russici fere omnes carent capillis nisi in capite axillisque atque inter crures, ubi natura rerum pudicitiae alit naturali tecto; alienigeni vero hirsuti habentur (secundam illam) insoliti miri paradoxi, nec potest illa se tenere quin ore aperto intueatur virum e cuius tunica quasi florescunt capilli permulti.
OdpowiedzUsuńEstne certus amicam tuam de Russis locutam esse? Multa pectora virorum Russorum vidi (nam per unum totum annum Moscoviae degebam), omnia fere hirsuta!
OdpowiedzUsuńCertius certo habeo: nam fere tertia quaeque eius sententia sic incipit: "Apud Russos, cum essem puella…"
Usuń