Modo vobis narravi, lectores benignissimi, de collega
meo, cursore Marathonio Adalberto, deque cursibus ultra-Marathoniiis, spatio
centum et quinquaginta chiliometrorum. At hodie in actis diurnis lego
percontationem Michaelis Kiełbasiński, qui longissimarum cursurarum particeps
est.
Nuper victor evasit Cursūs Septem Cacuminum in Montibus
Giganteis in limite Polono-Bohemico habiti (adsunt his montibus alia nomina
Neolatina: Montes Corconti, Montes
Riphaei), longitudine 235 chiliometrorum! Currentibus ascendendi
erat septem montes, quorum maximus, Mons Nivosus (Polonice Śnieżnik) altitudine est 1.425 metrorum super mare, dum initium cursurae
fuit ripa fluminis Nissa Silesiorum, 261 metris super mare hoc in loco positi.
Michael Kiełbasiński currebat continuo per 35 horas et
31 minutas. Accedit quod triginta chiliometris ante metam viam amisit et per
tempus quoddam via recta erat ei invenienda. Nihilominus, ad metam primus pervenit.
E 130 cursoribus cursuram usque finem percucurrerunt 52.
Kiełbasiński, qui est vir 35 annos natus, docet homines
maxime idoneos ad cursus ultramarathonios esse, sicut in re Himalaistica, viros
et mulieres 30-40 annorum; hi (et hae) enim licet infirmiori sint corpore, praediti
sunt pertinaciā psychicā multo magis quam iuvenes.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz