Krav
maga
est modus pugnandi nudis manibus pedibusque contra aggressorem et inermem et armatum,
singulum aut complurem, in pervariis circumstantiis. Cuius pugnae peritissimi
sint milites exercitus Israelianorum, licet saepius saepiusque cives aliarum
terrarum huic disciplinae pugnandi hodie studeant. A multis hoc systema putatur
esse omnium maxime efficacem modum se defendendi.
Efficacitas tanta fortasse parta est vera necessitate
cottidiana se contra aggressores defendendi. Inventor enim huius disciplinae,
Imi Lichtenfeld (1910-1998), Iudaeus Hungarus, deinde Slovacus, ut iuvenis
studebat pugillationi et jiu-jitsu, sed exeuntibus annis tricenariis praeteriti
saeculi comperit has artes non satis esse ut se defenderet contra agmina fascistarum,
quae vi aggredi solebant Iudaeos in viis urbis Bratislaviae spatiantes. Excogitavit
ergo novas methodos se ab aggressoribus defendendi.
Rebus ita stantibus, dicere possumus fascistas Slovacos –
licet minime id vellent – profuisse evolutioni Israeliani generis pugnarum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz