Viri politici ac politologi queruntur minus minusque
Polonorum adesse suffragiis publicis, scilicet suffragiis praesidentialibus,
parlementariis necnon localibus. Professor Dariusz Doliński, psychologiae ac
simul sociologiae peritus Varsoviensis, solutionem huic rei invenit: suffragia,
in quibus non solum, ut mos est, PRO, sed etiam CONTRA factiones politicas sententiam
tuam dicas. Ita, exempli gratia, in comitiis parlamento eligendo nunc potes
suffragium ferre pro – dicamus - factione socialistarum, democratarum
christianorum, popularium aut prasinorum (nam hae partes saepissime in
parlamentis Europaeis inveniuntur). At si nulla harum factio tibi placet, quid
facis? Certe comitiorum dees, domi manes. Sed abhinc, si propositum professoris
Doliński introducatur, poteris quoque suffragia ferre si saltem scis, quae
factio tibi maxime displiceat. Si, verbi gratia, socialistas odis, poteris iis
'suffragium negativum' ferre. Deinde omnium factionum suffragia et positiva et
negativa computentur atque effectus comitiorum annuntientur.
Prof. Doliński putat, licentiā civibus datā CONTRA factiones
sententiam dicere, saltem quintam partem (20%) omnium Polonorum, qui hodie die
comitiorum domi manent, opiniones suas exprimere velle.
Sed – docet porro Doliński - nulla civitas adhuc civibus
talem licentiam praebuit et timet legislatores nostros non satis audaces esse,
ut eam introducant.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz