Poloni gloriantur se primos omnium in hac aut illa re
fuisse et saltem unus nostrum credebat Babylonios e priscis Polonis originem
traxisse. Nomen ei Stanislaus Szukalski (1893-1987), sculptor erat et pictor,
qui finem vitae in California degit, ubi inter homines sibi notos habuisse
dicitur hodiernum histrionem praeclarum Leonardium di Caprio (tunc puerum), nam
cum patre eius, pictore Georgio di Caprio, Szukalski amicitiā esset iunctus.
Megalomaniae nostratum bene memor, cum audiam Polonos
dicentes se primos in qua re fuisse, semper rem in litteris aliarium gentium
quaero ut comprobam. Et modo ita faciens comprobavi verum esse nuntium
diurnarium, qui nuntius primum meram mendiaciam redolere mihi videbatur.
Auctoritate enim Mélanie Roffer-Salque, rei geochimicae peritae Universitatis
Bristolensis - cuius de hac re symbola in actis "Nature" divulgata
modo est - confirmatum est primas in mundo particulas casei inventas esse in
hodiernae Poloniae regione Cuiavia. Aetas harum particularum – quarum reliquiae
archaeologi invenerunt in vase quodam reperto in loco sepulcrali priscorum
huius regionis habitatorum - putatur esse septem milium annorum. Sint ergo
casei Cuiavienses maiores natu quam casei Mesopotamici; e Mesopotamia autem primas
mentiones scriptas habemus de usu caseorum.
Sine dubio errabat Szukalski credens nostrates proavos
Babyloniorum fuisse (ita putabat nitens sui "studiis linguisticis"),
sed in re casearia fortasse vero primi fueramus. Non nos, scilicet, Poloni hodierni,
sed gens orginis omnino ignotae, quae tunc in regione Cuiaviensi habitabat.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz