poniedziałek, 28 grudnia 2015

Plinius monstrat inferos deesse, Gagarin superos

Scribit Plinius (II, 158): et tamen quae summa patitur atque extrema cute tolerabilia videantur: penetramus in viscera, auri argentique venas et aeris ac plumbi metalla fodientes, gemmas etiam et quosdam parvulos quaerimus lapides scrobibus in profundum actis. viscera eius extrahimus, ut digito gestetur gemma, quo petitur. quot manus atteruntur, ut unus niteat articulus! si ulli essent inferi, iam profecto illos avaritiae atque luxuriae cuniculi refodissent. et miramur, si eadem ad noxam genuit aliqua!
Simili modo Yuri Gagarin, postquam e volatu cosmico in terram reductus erat, exsistentiae superorum negaverit. Dixisse enim putatur: Intuitus sum caute, sed Deum non conspexi. Sed deest fons huius dictionis, ergo verisimiliter fictiva est. Sunt, qui dicunt dictum id ementitum esse ipsum ducem Unionis Sovieticae, Nikitam Khrushchev.

Ceterum placent mihi et Plinius, et Gagarin.

De speculo Twardoviano (porro)

Inscriptio speculi creditur facta esse ca. AD 1706 (sed fontem huius nuntii ignoro). Quod tamen paululum mirum mihi videtur, nam a. 1703 ipsa ecclesia incendio deleta at renovata est demum a. 1707, ut patet – vide supra – e tabula ecclesiae frontali (...ex cineribus velut Phaenicem excitavit). Fortasse speculum statim post incendium per paucos annos in vicina ecclesia franciscanorum reformatorum tenebatur. Prima nota "scientifica" de speculo facta est demum AD 1828.
Fractum (hodie) in partes tres speculum metallicum ex alaia bismuthi, antimonii et cupri factum est, fortasse cum particulis aliorum metallorum (nescimus, nam speculum numquam chimice investigatum sit). Putatur in Germania factum esse saec. XVI; fortasse ab ipso Twardovio ibi emptum, cum Virtembergae studebat – alii autem putant Twardovium re vera virum Theodiscum fuisse, nomine Laurentius Dhur, sive Durentius, quod cum 'duro' cognatum, mutatum esse in Polonicum 'twardy' (durus), ergo Twardowski, Twardovius. Omnino nescimus, quando atque quomodo speculi ludus in obsequium Dei – ut sibi vult hexameter - versus sit. 
Fabulae de speculo... Twardovium dicunt monstrasse, usu speculi magici (fortasse eiusdem, fortasse alii), umbram iuvenis uxoris Barbarae Radzivillovnae lugenti post mortem eius regi Poloniae Sigismundo Augusto (1520-72).
Incertum manet quo modo speculum magistri alchimiae Cracoviensis viam in Wengroviam fecerit; adsunt fabulae de ipso Twardovio – qui, sicut doctor Faustus in Germania, creditur diabolo animam sui vendidisse – in regionem Wengroviensem venisse, sed haec res sunt minime certae.
Fama duorum praeteritorum saeculorum fert speculum res futuras, imprimis malas, in se spectantibus monstrare. Ob hanc rem fortasse in pariete sacristiae alte fixa est, ne quis sine usu scalarum id intueatur ita, ut sui imaginem conspiciat. De Napoleone iam dixi. In numero aliorum spectatorum fuerit parochus quidam Wengroviensis, qui diabolum ipsum in speculo intuitus sit – tunc clavibus, quas manu tenebat, in bestiam infernalem proiecit, speculum in tres partes fregens.
Recentissima fortasse fabula spectat ad annum 1980 – tunc mulier quaedam iuvenis historiae artium studens scalis furtim utendo conspexit in speculo suam faciem cum perpendicularibus ferulis nigris. Quae ferulae quasi praedictum carceris ei essent: anno 1981 exeunte, postquam status necessitatis in Polonia a regimine communistico annuntiatum esset, mulier haec, ut multi tunc iuvenes rebus politicis studentes, in carcerem data est.

Sed quot veritatis in his fabulis, dicere non valeo.

niedziela, 27 grudnia 2015

Distichon Twardovianum

Adesse urbi cordi meo tam gratae – Wengroviae in historica fine Poloniae et Lituaniae – rem maximi momenti: speculum alchimistae Iohannis Twardovii (vulgo Jan Twardowski), quo saeculo XVI, ut creditur, ludebat ille praeclarus alchimista Cracoviensis; hodie autem speculum ornat sacristiam in ecclesia Wengroviae principali, quam olim regebant bartholomitae, noti quoque nomine fratrum communistarum (sic!). Bartholomitae verisimiliter – nisi Franciscani reformati, qui vicinam ecclesiam tenent – in intio XVIII saec. speculo distichon addiderunt:
LVSERAT HOC SPECVLO MAGICAS TWARDOVIUS ARTES
LVSVS AT ISTE DEI VERSVS IN OBSEQVIVM (E)ST.
(Non sum poeta, puto nihiIominus –us in 'Twardovius' longum esse; si ita, claudicat hexameter.)
De ipso speculo variae sunt fabulae, maxime nota autem de Napoleone Bonaparte, qui anno 1812, Moscoviam petendo atque in via Wengroviae moratus, speculum intuitus sit, ubi cladem suorum conspexerit.

piątek, 25 grudnia 2015

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Ob plures quam 20 ventos turbones, qui meridionalem partem USA praeterito die afflixerunt, saltem 14 homines vitam amiserunt. Maxime devastatae sunt civitates Missisipi, Tennessee et Arkansas.

Propter magnum numerum illegalium migratorum regimen Holmiense stitit motum traminum inter Sueciam et Daniam.

Conservativa Factio Popularis, quae regit Hispaniam ab anno 2011, victricem discessit electionis parlamentariae, ferens 27,2% punctorum. Verisimiliter tamen novo regimine potituri sunt cum sociis socialistae, quorum factio PSOE 23% tulit.

Peso, nummus Argentinorum, vilescit postquam regimen Bonaeropolitanum decrevit eum sine impedimentis mutatum aliis monetis iri.

Primum a mense Iunio 2006 anni Argentaria Statalis USA (Fed) auxit usuram principalem – incremento modico 25 punctis centesimis procenti, a 0-0,25 usque 0,25-0,5%.

In provincia Musanna Mezopotamiae meridionalis abducti sunt plus quam viginti cives vicinae Quatariae, qui venatione falconaria fruebantur. Inter abductos putantur esse propinqui phylarchae Quatariensis.

Propter minas tromocraticas omnes circter 1200 scholae conurbanitatis Angelopolitanae (vulgo Los Angeles) die Martis clausae manebant.

Praeses Yahya Abdul-Aziz Jemus Junkung Jammeh declaravit Gambiam rem publicam islamicam. Pollicitus est tamen non-musulmanis libertatem fidem sui confiteri.

Primum post memoriam gentium in Arabia Saudiana comitia (regionalia) habentur, quibus participes quoquoe mulieres sunt.

Pretium petrolei vilissimum est ab anno 2008 exeunte: stat ca. 37,60$ per dolium (WTI Americanorum) necnon 40-41$ (Brent, Londinii). Pretia petrolei nihilominus paululum cretura putantur proximis diebus, propter maiore opinatis emptiones Sinensium.

Xenophobica Acies Nationalis (FN) dominae Le Pen vicit in comitiis regionalibus Gallorum. Altera pars suffragii habenda est post duas septimanas. Prognosis dat factioni FN 30%, republicanis duce Sarkozy 27% et socialistis praesidis Hollande 23%. Sine dubio victoriae LePenistarum causam esse timorem advenarum post tromocraticos ictuus nuper Lutetiae patratos, cum ca. 130 homines perierunt.

Pretium ferri vilissimum est praeteritorum decem annorum – 39,40 dolarii per tonnam. In causa putantur esse minores emptiones metalli e parte conflatoriorum Sinensium. Secundum analyticum domus Investes, Hunter Hillcoat, viliora pretia detrimento fuerunt talibus negotiationibus ut Vale et Fortescue, dum magnae productrices, ut BHP Billion et Rio Tinto, lucrum sibi comparabunt etiam cum ferrum venundetur 20 $ per tonnam. 

Martinus urbi et orbi

MARTINVS ZYTHOPHILOS SODALIBVS
Natalis Domini pacem ut ferat omnibus, opto,
 noscere uti liceat maxima dona Dei.
Factus homo Deus est, sumpsit carnalia membra,
 diuinus tolerat faenum asinumque puer.

De duobus nominibus pomaranciarum in Europa meridionali


Res miranda: Arabes, qui pomarancias (mala Sinensia) in Europam primi adportaverunt, in Italiam meridionalem scilicet, quae sub ditione Arabum tunc manebat [iam saeculo XI nuntiatur hortos arancianos ibi haberi] - ipsi nomine huius fructus arborisque... obliti sunt. Nam ab ipsis tunc adhibitum nomen pomi fuerat naranj, e Persico narang, quod sua vice e Sancritico naranga-s. Et fructum et nomen eius ab Arabibus datum libenter nationes Europae meridionalis acceperunt: Italorum (n)arancia, Venetianorum naranza etc.; ipsi autem Arabes (et nunc domini ipsorum Turci, et gentes Europaeae sub ditione Turcica manentes) saeculis XV-XVI nomine novo uti coepurunt, pomaranciam appellantes '(fructum) Lusitanicum', id est a nautis mercatoribusque Lusitanicis (=Portugalicis) adportatum.
Controversiam pulchre explanat Douglas Harper – de duabus enim subgeneribus pomi agebatur: primo, sapore amaro, ergo facillime oblivioni dato, altero autem [ex aliis videlicet terris importato] suavissimo, pomo scilicet victore lexicali. Harper de hac re:
The tree's original range probably was northern India. The Persian orange, grown widely in southern Europe after its introduction in Italy 11c., was bitter; sweet oranges were brought to Europe 15c. from India by Portuguese traders and quickly displaced the bitter variety, but only Modern Greek still seems to distinguish the bitter (nerantzi) from the sweet (portokali "Portuguese") orange. Portuguese, Spanish, Arab, and Dutch sailors planted citrus trees along trade routes to prevent scurvy.

poniedziałek, 21 grudnia 2015

Signa temporis (3)

Fortasse de hac re olim iam scripsi, memoria mea his diebus non optima est. Si vero ita, veniam dat mihi lector...
Aliquis sodalis noster philathlos dixit ludum bascaudarium (Anglice basketball) necnon pilam volatilem (volleyball) magis magisque disciplinas spectatu taediosas fieri propter... altiorem proceritatem athletarum, quibus rete alte positum iam non tam altum videtur, quam lusoribus ante 30, 50 aut 70 abhinc annos ludentibus. Nam nova quaeque generatio paululum in summa intermedia altior sit prioribus comparata.

Mors Shakespeariana in summa intermedia...

... gladio/mucrone advenit, deinde detruncando, deinc e veneno.

Maxime tamen crudelis videtur sors horum, qui in crustum assantur (baked into pie).
Si similis aestimatio fabularum Ovidianarum comparetur, primum sine dubio locum teneat mutatio in nova corpora.  

niedziela, 20 grudnia 2015

Signa temporis (2)

Professio relatoris photographici in oblivionem it! Qui olim heroes praeclari fuerant - ut Josef Kudelka, Henri Cartier-Bresson, David Alan Harvey - hodie fortasse ne munus quidem salariumque sibi invenirent, nam ephemerides atque etiam ipsae agenturae photographicae magis magisque photographemata emunt facta ab hominibus minime arte photographica peritis. Quisque enim hodie civis, qui iussu Fortunae in medias res (ut bella, reclamationes politicae, calamitates naturales) missus sit, statim imagines luce factas ope telephonuli exprimere potest. At imagines hae, praeseertim cum sub Iove factae, ob progressum technologicum saepe eadem fere qualitate sunt ut photographemata peritorum.
Solum asylum adhuc photographicis professionalibus servatum esse imagines nocturnas aut intus (domi, in aedibus etc.) factas, ubi lucem moderari necesse est. Soli ergo photographici diurnarii, qui adhuc copiosam pecuniam sibi parant, sunt hi, quibus munus in actis adest ad architecturam, vestes aut rem coquinariam spectantibus.
Talia saltem docet K., rei diurnariae valde perita.

piątek, 18 grudnia 2015

Signum temporis

Gustavo, filio Catherinae, puero 17 annorum multis disciplinis scientificis peritissimo, necesse hodie erat epistulam chartaceam cursu publico ad domum quandam editoriam (ubi symbolam de quadam re divulgare velit) mittere.
Telephonavit ergo Gustavus aviae, nam matrem patremve rogare eum pudebat, rogans, ubi in involucro ponendum esset nomen destinatarii, ubi autem suum.  
In aetate electronica vivimus.

Cinaedus de strophiis

Cracoviae cum Nicolao collocuti sumus ab hoc et ab hac, etiam de strophiis muliebribus, quorum Nicolaus inopinate praebuit se peritum esse!
- Unde gentium – rogavi – tibi, cinaedo cinaedissimo, scientia strophiorum?!
Dixit tunc Nicolaus se olim, semel per totam vitam (vir 38 annorum est), cum femina dormisse, praesertim ob cupiditatem res sibi ignotas sciendi. Post coitum, cum mulier edormisset, vestes eius caute Nicolaus inspiciebat, inter alia ferulas ballaenaceas strophii digitis palpando. At digitos habet valde molles, nam munere horologiarii nonnullos annos fungebatur.  

wtorek, 15 grudnia 2015

Caffea hodierna

Heri (hodie enim nondum domum reliqui) caffeam Panamanam nota Esmeralda bibi. Sapit non bene, non male, ergo bene.
Placet imprimis pretium sat vile caffeae expressae - 5 aureis. Hipsteriana autem caffeae genera - in poculo magno, cum lacte aliisve "additamentis muliebribus" - 10 aut plus aureis.
Coelum Varsoviae nubibus obductum; temperies circiter zerum Celsianum - sicut hieme esse saepissime solet.
Nihil alicuius momenti evenit, praeter fortasse graviorem statum discopathiae Catherinae.

sobota, 12 grudnia 2015

Natalitas fortasse non bonum nomen Latinum est

'Natalitas' scripsi, dum debuerim 'Nativitas (Domini)' scribere. Sed quoque 'Natalicium' dicunt (item arbor natalicia, cantus natalicii) de tempore hoc anni non solum alcoholicis tristissimo; 'Natalitatem' autem in meis in promptu fontibus invenire non possum. Corrigere nihilominus nolo, nam... placet mihi nomen.
Ceterum ruri sum, in villa K., centum chiliometris Varsovia ad solem orientem posita. Caffeam bibo simplicissimam, pulveratam, titulo negotiationis Jacobs. Temperies +6 C, sed ligno igni addendo domum calefacimus.
Optima utatur Lector fine septimanae!

piątek, 11 grudnia 2015

De Zenatis equitibus

Scripsit Paulus, qui cognomine Quaedam Vox utitur in foro Gregis Latine Loquentium (licet mihi, spero, hic eum breviter citare):
Hispanice jinete dicitur qui equo vehitur, nec miles Aetatis Mediae, quod est "caballero". Nisi fallor, utrumque vertitur "eques" in latinam, sed caballero tantum lingua ex latina traditur (ex vulgari "caballo" nomine). "Zenati" sunt alius origo. Zenati erant Africani Septentrionales, qui Media Aetate egregii equites habebantur. Postquam Arabici Hispaniam pervicerunt, verbum linguam per arabicam hispanicis tradita est.
Cito Paulum ob hanc solam causam, quod mihi talia sunt maxime cordi.

Caffea diei Veneris

Caffea hodierna in caffearia "Relaks" est Limoncillo Nicaraguana. Limoneum tamen saporem minime sensi - fortasse calices gustatorii mihi non optimi sunt, ceterum nullus ego arbiter elegantiae.
Coelum Varsoviae serenum, temperies +5 C.
Paralysis Natalicia iam coepit: in tabernis mulieres (venditrices) cum mulieribus (emptricibus) loquuntur de obsonis antecessum necessarie faciendis, cibis coquendis etc. etc., vix alios (i.e. cotidianos, non-Natalicios) emptores (ut ego) animadvertentes.
Odi Natalitatem et arceo vulgus Natalitate demens, sed... in Polonia habito ac nimis senex sum ut in aliquam aliam terram migrem.
Interdum nihilominus ad meipsum suspiro: Sola spes in musulmanis... Cuius dicti postea valde paenito.

poniedziałek, 7 grudnia 2015

Caffea cotidiana

Hodie sumpsi caffeam Kenianam generis Kalatu. Paululum amara erat, quod mihi nihilominus valde placet.
Caelum hodie Varsoviae plerumque serenum, nonnullis nubibus hic et illic apparentibus. Temperies 10 graduum Celsianorum supra zerum, quod - i.e. hiems tam mitis - hoc anni tempore rarissime evenit.
Bonum diem lectoribus opto!

Dialogi Latini, tempori nostro apti (2)

- Salve! Quid novi apud te?
- Nihil.
- Nil vero?
- Nihil fere. Pater, ut semper die Lunae mane, manus sibi inferre conatus est.
- Manus inferre...?
- Se necare, scilicet.
- Quid? Vero? Nuntius ergo pessimus?
- Pessimus, nam non contigerit ei. Denuo.
- Non contigit? Cur?
- Novacula, qua se iugulare cupiebat, iam valde his conaminibus hebetata est.
- Cotem domi non habetis?
- Habemus, sed pater nimis piger est, ut ea utatur.
- Tibi ergo, filio pio, novacula est acuenda!
- Ita, puto, faciam.
- Aut... rasorium electricum emendum.
- Rasorium electricum? Ad quem usum?
- Electriductum mordendo fortasse patri facilius res continget.

Dialogi Latini, tempori nostro apti (1)

- Unde venis?
- E restiarii taberna.
- Quid ibi emisti?
- Nihil.
- Nihil?
- Emere cupiebam funiculum, quo me pendere possem, sed non habuerunt.
- Cur?
- Nescio. Fortasse ob crisin oeconomicam, quam regentes populares effecerunt.
- Ergo boni sunt populares?
- Vitae meae boni. Mihi odiosi.

sobota, 5 grudnia 2015

Caffea hodierna

Modo in caupona caffearia mihi proxima "Relax" caffeam expressam Columbicam nomine El Capullo (involucrum cocconicum) sumpsi. Optima est! Sicut optima sunt omnia genera quae caupones hi important; ut heri e.gr. Aethiopia naturalis, id est naturaliter, vi Solis, siccata.
Stat "expressa parva" in hoc loco solum quinque aureis (ca. 1,2 euronis), licet clientes cauponae imprimis hipsteriani divites sint. Ceterum caffea generaliter in Polonia haud vili pretio venundatur, nam ut res luxuriosa tractatur.

piątek, 4 grudnia 2015

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae (quae simul in "Ephemeride" divulgamus)

Biocolytae putant patratores caedis, qua sclopetando 14 veteres homines necati sunt in gerontocomio urbis Californianae Sancti Bernardini, ductos fuisse rationibus Civitatis Islamicae. Par patratorum, iuvenes maritus et uxor Seyd Farook et Tashfeen Malik, occisi sunt a biocolytis praeterito die Mercurii in pugna quae evenit paucis horis post caedem senum.

Cairo Magna saltem 16 homines perierunt in ictu pyrobolis igniferis peracto contra cenantes in caupona subterranea tribus Aguza urbis-capitis Aegypti.

Mons Niger fiet nova, undetricesima terra socia foederis NATO – die Mercurii Bruxellis decreverunt unanimiter 28 socii NATOenses. In ipso Monte Nigro contra foederationem reclamitant cives gentis Serbicae.

Conventus Unionis Europaeae et Turciae decrevit UE daturam 3 miliarda euronum ad conamina Turcorum migrationem Syrorum in Europam cohibere. UE promisit quoque abhinc celerius de futura adhesione Unioni Turciae cum regimine Ancyrensi negotiatum iri.

In comitiis localibus Mariupoli (in Ucraina orientali) victrices evaserunt factiones pro-Russicae; secundum ingagationem opinionum novus burgimagister fiet collaborator oligarchae Rinat Akhmetov.

Aeronaves Turcicae insectatoriae F-16 deiecerunt aeroplanum Russicum, cum caelum Turcicum – ut regimen Ancyrense asseverat, Russi autem negant – e Syria intrasset. Ambo aeronautae Russi, umbellis descensoriis utentes, ut vitam servarent, verisimiliter sclopetando necati sunt a rebellatoribus Turcmenicis in fine Syro-Turcico positis.

Primum post memoriam gentium plus civium Britanniae (52%) se pro exitu huius terrae ex Unione Europaea declaraverunt quam numerus horum, qui in UE manere vellent (48%), secundum indagationem opinionum ab ephemeride "The Independent" divulgatam.

Propter timorem tromocratiae a die Saturni Bruxellis clausa manent tramina subterranea ac multi loci publici. Biocolytae Belgae quaerunt nonnullos terroristas, in quorum numero nonus perpetrator ictuum Lutetiensium, Salah Abdeslam.

Novissimus computus mortuorum in pugna contra terroristas obsides tenentes in deversorio Radisson urbis Bamako dicit de circiter 20 hominibus. Duos tromocrates occisos esse a militibus Maliensibus.

Milites delecti regiminis Mali, post pugnam brevem cum tromocratis, liberaverunt circiter 80 deversores, imprimis peregrinos, in urbe Bamako. Tres homines occisos esse, in quorum numero Francogallus.

Tromocrates islamstici vi potiti sunt deversorio luxurioso catenae Radisson in urbe-capite Mali, Bamako. Circiter 125 deversorii hospites peregrini ut obsides tenentur.

In indagone terroristarum a biocolytis in suburbio Lutetiano Saint-Denis facta, inter duos occisos adesse Abdelhamid Abaaoud, machinatorem principalem ictuum tromocraticorum Lutetiae praeterito die Veneris patratorum.

De andrealibus (brevissime)

Ut caelibes (pueri) die sanctae Catherinae, ita puellae innuptae paucos dies postea, festa scilicet sancti Andreae, divinationes habere solent de futuro matrimonio. (Quem diem sancti Andreae modo hoc anno habuimus – videlicet semper sero scribo.)
Mos andrealium etiam hodie valet ac multis puellis pergratus manet; aliter quam catherinalia, quae hodie plerumque iam (nisi ruri) non observantur.

Prout sciam, puellae tempore "sacrorum" imprimis ceram per aurem clavis fundunt in aquam – formas cerae, quas hoc modo obtinent, credunt aliquid dicere de futuro marito (quasi figurae aut faciei eius similes). Si autem nulli rei similis sit cera, conantur eam sub luce lampadis modo hac modo illac ponere, ut saltem umbra cerae aliquas coniecturas det. Talis tamen maritus sub umbra natus non tam certior putatur ut "verus", qui scilicet iam in aqua speciem suam praebet.