Ut caelibes (pueri) die sanctae Catherinae, ita puellae
innuptae paucos dies postea, festa scilicet sancti Andreae, divinationes habere
solent de futuro matrimonio. (Quem diem sancti Andreae modo hoc anno habuimus –
videlicet semper sero scribo.)
Mos andrealium etiam hodie valet ac multis puellis pergratus
manet; aliter quam catherinalia, quae hodie plerumque iam (nisi ruri) non
observantur.
Prout sciam, puellae tempore "sacrorum" imprimis
ceram per aurem clavis fundunt in aquam – formas cerae, quas hoc modo obtinent,
credunt aliquid dicere de futuro marito (quasi figurae aut faciei eius
similes). Si autem nulli rei similis sit cera, conantur eam sub luce lampadis modo
hac modo illac ponere, ut saltem umbra cerae aliquas coniecturas det. Talis
tamen maritus sub umbra natus non tam certior putatur ut "verus", qui
scilicet iam in aqua speciem suam praebet.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz