Biocolytae putant patratores caedis, qua sclopetando 14
veteres homines necati sunt in gerontocomio urbis Californianae Sancti Bernardini,
ductos fuisse rationibus Civitatis Islamicae. Par patratorum, iuvenes maritus
et uxor Seyd Farook et Tashfeen Malik, occisi sunt a biocolytis praeterito die
Mercurii in pugna quae evenit paucis horis post caedem senum.
Cairo Magna saltem 16 homines perierunt in ictu pyrobolis
igniferis peracto contra cenantes in caupona subterranea tribus Aguza
urbis-capitis Aegypti.
Mons Niger fiet nova, undetricesima terra socia foederis
NATO – die Mercurii Bruxellis decreverunt unanimiter 28 socii NATOenses. In
ipso Monte Nigro contra foederationem reclamitant cives gentis Serbicae.
Conventus Unionis Europaeae et Turciae decrevit UE daturam 3
miliarda euronum ad conamina Turcorum migrationem Syrorum in Europam cohibere.
UE promisit quoque abhinc celerius de futura adhesione Unioni Turciae cum
regimine Ancyrensi negotiatum iri.
In comitiis localibus Mariupoli (in Ucraina orientali)
victrices evaserunt factiones pro-Russicae; secundum ingagationem opinionum
novus burgimagister fiet collaborator oligarchae Rinat Akhmetov.
Aeronaves Turcicae insectatoriae F-16 deiecerunt aeroplanum
Russicum, cum caelum Turcicum – ut regimen Ancyrense asseverat, Russi autem
negant – e Syria intrasset. Ambo aeronautae Russi, umbellis descensoriis
utentes, ut vitam servarent, verisimiliter sclopetando necati sunt a rebellatoribus
Turcmenicis in fine Syro-Turcico positis.
Primum post memoriam gentium plus civium Britanniae (52%) se
pro exitu huius terrae ex Unione Europaea declaraverunt quam numerus horum, qui
in UE manere vellent (48%), secundum indagationem opinionum ab ephemeride
"The Independent" divulgatam.
Propter timorem tromocratiae a die Saturni Bruxellis clausa
manent tramina subterranea ac multi loci publici. Biocolytae Belgae quaerunt
nonnullos terroristas, in quorum numero nonus perpetrator ictuum Lutetiensium,
Salah Abdeslam.
Novissimus computus mortuorum in pugna contra terroristas
obsides tenentes in deversorio Radisson urbis Bamako dicit de circiter 20
hominibus. Duos tromocrates occisos esse a militibus Maliensibus.
Milites delecti regiminis Mali, post pugnam brevem cum
tromocratis, liberaverunt circiter 80 deversores, imprimis peregrinos, in urbe
Bamako. Tres homines occisos esse, in quorum numero Francogallus.
Tromocrates islamstici vi potiti sunt deversorio luxurioso
catenae Radisson in urbe-capite Mali, Bamako. Circiter 125 deversorii hospites
peregrini ut obsides tenentur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz