- Salve! Quid novi apud te?
- Nihil.
- Nil vero?
- Nihil fere. Pater, ut semper die
Lunae mane, manus sibi inferre conatus est.
- Manus inferre...?
- Se necare, scilicet.
- Quid? Vero? Nuntius ergo pessimus?
- Pessimus, nam non contigerit ei.
Denuo.
- Non contigit? Cur?
- Novacula, qua se iugulare cupiebat,
iam valde his conaminibus hebetata est.
- Cotem domi non habetis?
- Habemus, sed pater nimis piger est,
ut ea utatur.
- Tibi ergo, filio pio, novacula est
acuenda!
- Ita, puto, faciam.
- Aut... rasorium electricum emendum.
- Rasorium electricum? Ad quem usum?
- Electriductum mordendo fortasse
patri facilius res continget.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz