wtorek, 27 lutego 2018

Archipirata alterum archipiratam legit

Quid (quod libros) legerit, si omnino legere scivit, omnium temporum fortasse clarissimus (foedissimus?) pirata, notus nomine Nigrobarbae (Angl. Blackbeard, natus ut Edward Teach vel Thatch ca. AD 1675 at AD 1718 mortuus in pugna cum duabus navibus gubernatoris coloniae Britannorum Virginiae, postquam multas naves onerarias in Mari Caribbico vastaverat)? Modo studiosi Societatis Historiae Archaeologicae Novi Orleani publicaverunt effecta investigationis navis fractae Nigrobarbae - "Queen Ann's Revenge" ("Ultio reginae Annae"), in fundo mari inventae AD 1996. In tormento navis invenerunt chartam libri Eduardi Cooke, titulati "Iter in Mare Meridinale necnon circum mundum", divulgati AD 1712, quae fabulae satis grata nautis Britannis legere scientibus tunc fuisse creditur.
Cur autem charta - necnon totus fortasse liber - pyroballistae ut fomentum ignis datus sit? Ob invidiam fortasse Nigrobarbae vitae capitanis Rogers, qui unus protagonistarum est fabulae Cookianae. Ambo enim - Rogers et Teach/Thatch - ut cursarii, id est, "piratae semi-legales", piraticam coeperant, contra Hispanos pugnantes ut praefecti navium onerariorum, tacita benedictione regis Anglorum. Rogers deinde pro pugnis suis primus gubernator Insularum Bahamarum nominatus est, Nigrobarba autem pirata communis, in mortem damnatus mansit.  

wtorek, 13 lutego 2018

Poetria in diem sancti Valentini

Anne-Ilse Radke scripsit:
Ad sanctum Valentinum
O Valentine, hos benedic amantes:
tempore hiberno glacie geluque
corda torpescunt sine floribusque et
ardor amoris.
Martyr hortulane, prius dedisse
dicte, sanguinem manibus ligatis,
o patrone, ut nos procul insidentes
partibus orbis
nectere et dignere, ubi maestus alter
voce privatus negat omnem amorem,
spreta et altera ora tegit recedens
flebile in antrum.
Prodige hortulane animae atque florum,
largiter dona miseros clientes:
floridum lectum decora corollis,
sancte, rosarum!

sobota, 10 lutego 2018

piątek, 9 lutego 2018

Opinio quasi historica de Britannis

D., amica mea ac rerum gestarum perita, dixit causam cur fascismus militarismusve numquam in Britannia populo gratus factus sit, esse permagnam in hac terra popularitatem... pedifolii. Ludus pedifolii enim quasi ventile sit, quo animus plebis aggressivus evolet: fautores pedilusoriae manus A. maledictis invadunt fautores manus B., deinde melius se sentiunt. Cum in aliis terris alii melius se sentiunt demum cum alias gentes (ut ex. gr. Iudaeos) etc. maledicent.

środa, 7 lutego 2018

Bene est cum mulieribus dormire...

... etiam ob eam rem, quod multum in lectulo loquuntur de aliis viris, quibuscum iunctiones Venereas habuerant. Ex hac fonte scientia mihi est secreta vitae nonnullorum virorum magni in civitate mea ponderis. Omnes officialiter viri boni, mariti fideles patresque familiarum, fautores factionis optimatum, quae moribus priscis veterum servandis studet, Agitur hic quoque de heroibus contra Germanos aut postea contra communistas pugnantibus, viris castissimis, qui nihilominus amant - potius amabant, nam omnes fere iam mortui sunt - manus sub vestes mulierum praetereuntium immittere. Econtra ego, nullo modo heros, malo sexoholicus officialis nominari.

poniedziałek, 5 lutego 2018

De valionki, sive calceamentis militum Russorum...

... quorum (inter alia) gratia pugna Stalingradensi Germanos ante abhinc 75 annos superaverunt, scripsit modo ad sodales Gregis Latine Loquentium Eugenius Sokolov Petropolitanus, respondens ad epistulam Victorii Ciarrocchi Itali Pisaurensis de hac re; insuper monstrat Eugenius paginam tutubianam modum fabricationis horum calceamentorum explicantem. Spero ambos non stomachari me hic partem disputationis eorum lectoribus praebere:
Calceamenta, de quibus in epistola tua, Victori optime, agitur, a Russis, ut rectissime scripsisti, валенки /vál'enk'i/ vocantur, quod nomen a verbo валять /val'át'/- id est, volutare - derivatum est, quia calceamenta haec nostra ex lana compressa et volutata creantur. Non itaque lanatissimam partem habent internam, sed funditus lanea sunt. Quae quomodo efficiantur, per hunc nexum certiores fieri potestis:
https://www.youtube.com/watch?v=_EFl820Dho4


Apud Leonem Latinum quae Europei Orientales de immigratione sentiant

Leo Latinus praebet 3 opiniones politicorum diurnariorumve ex Europa Media (terrae Visegradienses) oriundorum pertinentes ad immigratores islamicos Europam petentes. Nimirum voces contra immigratores sunt. Nimirum, quia voces tales in hac parte Europae praevalent; nimirum quoque, quia talia Leo Latinus amat sibi eligere. Legite, lectores, aperite opiniones vestras.

MERKELIAM EUROPAE BENEVOLENTEM
INFERRE DAMNUM1
Václav Klaus, qui hunc textum scripsit, ab a.2003 usque ad a.2013 fuit praeses Tsechiae
1 orig. MERKEL ERWEIST EUROPA EINEN BÄRENDIENST.
Merkeliam benevolentem Europae inferre damnum
Haec symbola, quam scripsit Václav Klaus, publicata est d.20. m.Sept. a.2015
Quantus error: Germani credunt migratores integrari posse sine ulla difficultate. Qui
stupefient – necnon Unionem Europaeam adducent in magnas difficultates.
Disputatio, quae ferê totâ in Europâ, sed praesertim in Germaniâ nunc
fit de admigratione massali1 (i.e. collecticiâ, non individuali) et cuius
fundamenta ponuntur in notione profugi2, pro eo, ut ponantur in
migratoris, ut potius dicam, migratoris oeconomici3, est parum sincera
hominesque inducit in errorem necnon propter politicam suam
rectitudinem exaggeratam est quodammodo suicidialis4.
Scientistae sociales nos docent (qui hôc in casu – quod raro fit –
consentiunt cum sanâ mente humanâ) nullam societatem expeditê et
efficaciter et necessariâ cum stabilitate posse operari, nisi eadem
intrinsecus cohaereat. Oeconomi in hac re loquuntur de capitali
humano atque sociali, sine quo non fiat res publica valida atque
efficax.
Controversiâ, quae hodie fit de admigratione, hae res verae et
fundamentales ignorantur. Ideologi ideologiâ multiculturalismi
nebulosâ caligantes5 putant huic rei difficultatem inesse nullam. Qui
credunt fieri posse, ut societates singularum civitatum Europae sine
ullâ difficultate „suppleantur“ migratoribus.
Admigrationem adhiberi tamquam maltham, quâ Europa
condensetur6
Itaque vix mirum est hos viros politicos nequaquam operam dare, ut
undam migratoriam praesentem sistant. Qui nihil student nisi illam
1 *admigrātiō massālis, orig. massenhafte Zuwanderung. cfr PLAUT.Persa 347 si ad paupertatem admigrant
infamiae. -
2 profugus, -ī m., orig. Flüchtling.
3 migrātor oeconomicus, orig. ökonomisch motivierter Migrant. cfr migrator, -oris m. Georges, Lateinischdeutsches
Handwörterbuch, 14.ed., Darmstadt 1976, tom.II, col.916: „migrātor, -ōris m. (migro) =
μετανάστης, der Auswanderer, Ansiedler, GLOSS.II, 369, 21“
4 propter politicam suam rectitudinem exaggeratam est quodammodo suicidialis. orig. durch ihre übertriebene
political correctness sogar geradezu selbstmörderisch. *suicidiālis, -e cfr homicidialis.
5 Ideologi ideologiâ multiculturalismi nebulosâ caligantes. orig. Die von der Ideologie des Multikulturalismus
benebelten Ideologen.
6 orig. Migranten als Kittmittel für Europa.
quoquo modo perferunt – sive pecuniâ dandâ, sive salutatione affabili
sive receptaculis praebendis sive, idque maximê, meliore victu
promittendo.
Quare hoc fit? Hoc loco verba afferam collegae mei Jiri Weigl, talem
„rationem politicam salutandi“ eo ipso fine fieri, ut cohaerentia
societatum Europae, quae nunc exstent, efficaciter destruatur. Nam isti
politici „novam“ suam „Europam“ construere non poterunt nisi in
illarum parietinis naufragiisque – scilicet sine nobis, qui simus
contenti Europa, quae nunc exstat. Weigl enim sentit constructores
novae Europae id studere, ut e migratoribus fierent primi „consortes
nationis europaeae somniando effictae“.
Migratores cum nullo modo coniuncti essent cum aliquâ civitatum
Europae praesentium, multo simplicius semet ipsos posse habere pro
consortibus novae Europae multiculturalisticae. Admigrationem
adhiberi tamquam maltham, quâ Europa condensetur.
Error Germanorum fatalis
Alia autem causa, qua multi politici europaei, praesertium germani sic
se gerant, nescio an sit quaedam simplicitas animi, qua illi credant
admigrationem massalem per breve quidem tempus habituram esse
quosdam effectus iniucundos, sed per longius tempus evasuram esse
in nullas res nisi bonas et fructuosas. Iste enim est error fatalis.
HAEC SYMBOLA, QUAM SCRIPSIT
VACLAV KLAUS
PRAESES QUONDAM TSECHIAE,
D.20. M.SEPT. A .2015 PUBLICATA EST
IN EPHEMERIDE GERMANICA,
C.T. WELT.

Richardus Sulik legatus Unionis Europaeae
Slovacus de profugis recipiendis: »Quid est
causae, cur problemata inferamus terrae
nostrae?«
Richardus Sulik Slovacus legatus Unionis Europaeae Angelam Merkel vituperat, quod
ignorare videtur Unionem Europaeam in re profugorum politicâ inhabilem esse ad
agendum. d.25. m.Ian. a.2016 – h.17:34
Richardus Sulik Slovacus legatus Unionis Europaeae a relatore
stationis radiophonicae Deutschlandfunk de re profugorum politicâ
interrogatus: »Omnes« inquit »hoc vident, praeter Dominam Merkel.«
Richardus Sulik Unionem Europaeam putat esse »inhabilem« - et
Angelae Merkel cancellariae foederali obicit, quod hoc non respiciat.
Idem non vult permittere, ut terra sua propria ineatur a migratoribus.
Synthêma1 partis suae politicae, quod est "Libertas et solidaritas", non
valere nisi ad cives Slovacos.
Socialistas nolle muslimos
Cum gubernatio Austriae foederalis in rebus profugorum politicis
haesitet incerta, quidnam faciat dicatve, hic politicus Slovacus loquitur
clare atque aperte: Post noctem illam Coloniensem, qua mulieres
violenter subigitatae essent, praevideri posse, quid accidat. Richardus
1 synthēma, -atis n. Motto.
Sulik quaerit, quidnam causae esse, cur Slovaci terrae suae inferant
talia problemata? Aliter ac partem gubernationis politicam socialidemocraticam,
quae – sane mirum! – annuntiavisset se nullos iam
profugos muslimicos Slovaciam inire permissuram esse, suam partem
synthemate Libertatis et solidaritatis denominatam omnes migratores
recusare, „sive muslimos sive alios“.
Gubernatio partis sinistrae populistica
Richardus Sulik a relatore stationis Deutschlandfunk interrogatus, cur
Slovacia in rebus profugorum politicis diiudicaret tam acriter, dixit
haec:
Vide apud nos post sex septimanas factum iri electiones parlamenti, et
gubernationem socialisticam esse satis populisticam. Quod
annuntiaverunt de muslimis, iam paululo est plus quam originaliter
sibi proposuerant.
Deinde relator ipsius Deutschlandfunk: Tuane pars politica reciperet
muslimos? Richardus autem respondit haec:
Non, nos migratores recusamus. Equidem non curo, utrum iidem sint
muslimi necne. Nos recusamus migratores variis de causis, nec nobis
necessarium est distinguere muslimos a non-muslimis.
Mirum quoque est, quod Richardus dicit de pecuniis Unionis
Europaeae et de spatio Schengeniano. Idem enim sentit Slovaciae
abstinere posse a miliardis Bruxellensibus accipiendis. Pecuniis
Unionis Europaeae accipiendis cum facta esset „ingens corruptio
ingensque deformatio", in fine Slovacos lucrum habere fere nullum.
Sine subventionibus Unionis Europaeae futurum fuisse, ut Slovacia
non multo pauperior esset, sed "non essemus ollae Bruxellensi
obnoxii".
Blateratio Bruxellensis
Diurnaria autem ipsius Deutschlandfunk scire vult, nonne hac
sententia Sulikiana vehementer impediatur, ne Europa coalescat. Tum
Richardus: „Istaec nihil est nisi blateratio Bruxellensis. Non
necessaria est pecunia, ut nationes coalescant. Mercatus communis
praevalet. Qui non directê constat pecuniâ, sed oportet fiant
conventiones et foedera," Sic sentit legatus Unionis Europaeae, qui
finem quoque spatii Schengeniani non timeat:
Si condicionem consideraveris, quae valuit ante viginti aut triginta
annos, videbis illo iam tempore fuisse mercatum internum, neque
eundem fuisse valde malum, sed nondum fuisse Conventum
Schengenianum (de limitum custodia abolenda). Unum et aliud non
directe inter se cohaerent. Bonum quidem est exstare Conventum
Schengenianum, sed hodie Conventum Schengenianum partim est
sublatum: Suetia, Dania, Austria, Italia – hae terrae sic quoque non
iam vere insunt spatio Schengeniano, quia eaedem limites custodiunt.
Et pergent hoc facere.
HOC COLLOQUIUM, QUOD RELATOR
STATIONIS RADIOPHONICAE
«DEUTSCHLANDFUNK»
FECIT CUM RICHARDO SULIK
SLOVACO LEGATO UNIONIS EUROPAEAE
D.25. M. IAN. A .2016 PUBLICATA EST
IN
AUSTRIACA EPHEMERIDE RETIALI,
C.T. UNZENSURIERT

Alexandra Rybinska Polona
diurnaria Germanae moderatrici televisificae
explicat, quomodo operetur democratia
https://www.youtube.com/watch?v=ZaZKsPwVYYU
Alexandra Rybinska Polona diurnaria explicat gubernationi Polonicae respiciendam
esse sententiam Polonorum, ut iterum eligatur.
DE PROFUGIS (quales adhuc officialiter dicuntur)
IN EUROPA DISTRIBUENDIS QUID SENTIANT
POLONI
Moderatrix: ... Quidnam fieret de Polonia? Potestne fieri, ut Polonia
dicat: ‚Bene, si ita est, nos quoque aliquot (sc. profugos) recipiamus’,
si quidem valeret ratio voluntaria?’
Rybinska: Populus Polonorum istam rem valde recusat. Poloni nolunt
recipere profugos. Quod etiam saepe explicui in colloquiis cum
diurnariis in Germaniâ habitis. Quod quadamtenus sequitur rationem
11
logicam ex eventu suffragiorum, i.e., gubernatio, quae aliquid facit,
quod voluntati populi est contrarium, non iterum eligitur.
Moderatrix: At tamen vultis accipere pecunias a Bruxellensibus
solutas?
Rybinska: En argumentum illud pecuniae Bruxellis solutae. At si
calculationes reverâ consideraveris, intelleges nos, cum mercatum
nostrum aperuerimus etiam pro negotiationibus germanis, necnon
simus earum allatores, ita ut ex omni eurone, quem nos accipimus,
undenonaginta centia reveniunt in Germaniam. Unio Europaea non
operatur secundum illud argumentum. Ergo non fit distributio
pecuniae secundum synthema q.e. ‚Vos hoc accipitis’ et causa est
finita.
Moderatrix: Tamen concedis nationem tuam Unionis Europaeae cum
particeps sit, emolumentum accipere?
Rybinska: Scilicet. Omnes Unionis Europaeae participes accipiunt
quoddam emolumentum. At tamen non licet voluntatem hominum
negligere. Audi, quid responderint Poloni de profugis interrogati: Si
generaliter agitur de profugis recipiendis, dimidia ferê pars Polonorum
assentitur. At si quaeritur, num recipiendi sint profugi fidei
muslimicae, septuagenae centesimae (70%) hoc recusant. Hoc quoque
est respiciendum. Itaque e.g. pars politica, quae appellatur Kukiz
(polonicê Ruch Kukiza) eo assequitur, ut homines sibi assentiantur
referendum postulanti, quod in dubium vocat credibilitatem
gubernationis polonicae. Haec enim pars politica dicit: ‚Illi
(gubernantes) dicunt a se non receptum iri profugos. At nos illis non
credimus. Faciamus referendum, quo illi cogantur, ut hanc rationem
politicam, quam promiserunt, in fine reverâ adducant ad effectum.

Haec res non est tam simplex…

De barba, quae virum necavit

Hic Poeta (Martinus Zythophilos):
Barba decet multos, aliorum menta genasque
dedecet, at quidam uir periit per eam.
Creuerat huic homini de mento longior ipso,
ut demissa pilis tangere posset humum.
Quodam flamma die fugienda citauerat illum:
Per scalas trepidus uult properare foras.
Heu pede calcata barba delabitur alto
et fracta moritur ceruice. Barba necat.
Credere si non uis, pete moenia, quae lauat Aenus:
Et lapis est eius notaque barba uiri.

Hic autem historiae explanatio:
https://www.atlasobscura.com/articles/beard-braunau-steininger-hans?utm_source=facebook.com&utm_medium=atlas-page

Nuntius e Pipatu (3)

Ita Nemo Oudeis ad nuntium Twitterianum ab Eduardo Minnesotiano divulgatum respondit in infra parte paginae, ut ergo facilius a lectoribus spectetur, hic denuo publico:
Neque in vias neque in gymnasias invenies impositum nomen Josephi Edgarii Hoover, viri scelerati qui eidem instituto præfectus erat frumentariorum sive speculatorum, qui non solum speculari ac rimari suos concives sed etiam in eorum vitas conjurare solent, ut quilibet facile discet qui celeriter exquisiverit quid sibi velit id olim notissimum (sed oblivione annorum juvenibus ignotum) "COINTELPRO." Hoover enim præfecto agentes illius FBI conati sunt cogere Martinum Lutherum King mortem sibi consciscere; sed si exemplum recentius eorum facinorum quæris, modo legas de Cliven Bundy, nuperrime a judicibus absoluto, quem et agentes illius ministerii (nonnulli sub specie diurnariorum, alii sclopis armati et latentes bene celati) et accusatores publici contra leges et omne civile decus persecuti erant donec judex, de malitia agentium accusatorumque certior factus, causam dimisit et ipsos accusatores in culpam vocavit. Nihil in illo ministerio mutatum est ex annis prioris sæculi sexagesimis: quod inter corruptissimos hujus reipublicæ morbos erat et est numerandum. Nunc vero morbosiores partes resecatum iri videntur, cum patefactum sit nonnullos ejus ministerii cum factione sinistra conjuratos esse qui falsissime insimularent præsidem cum Russis collusisse. Bene erit, si totum ministerium erit abolitum atque exstirpatum.
<Decrevi saepius varia aliorum auctorum hic divulgare, faciens quasi Latinum potpourri; praesertim quod ipse rarius rariusque his diebus scribo.>

niedziela, 4 lutego 2018

De potionibus alcoholicis (porro)

Mihi iam non licet alcoholia bibere - cerebrum meum iis nimis corruptum est. Ergo non bibo, iam XXVI hebdomadas. Cotidie tamen vesperi loco vini atri (rubri) decoctum hibisci, crataegi, rosae caninae etc. bibo, cum maxima sive bacae sive folii (esiccati) in aqua fervida concentratione. Potio tam "gravis" est, ne amicae, quae apud me interdum dormiunt, possint eam bibere - labia contorquet. Mihi tamen haec potio videtur ca. 70% voluptatis vini veri praebere, nullam autem postero die crapulam.

sobota, 3 lutego 2018

De caeliscalpis sive sky scrapers

Varsoviae magitstratus coram publico disputant rem, utrum sint nobis caeliscalpia struenda an potius domus humiliores. Elegantiarium arbitri putant caeliscalpia horrenda. Alii aliter, varie sentiunt. Maxime pro caeliscalpis mea sententia pugnant alcoholici - hi enim aestate in umbra manere malunt. At nihil tam longam umbram dat ut caeliscalpia.

piątek, 2 lutego 2018

Phil vaticinatur longam hiemem

Marmota Phil, qui in cuniculo sub arbore quadam oppidi Punxsutawney US-civitatis Pensylvania habitat, umbram sui conspexit. Quod significat hiemem porro per saltem sex septimanas mansuram.
Legenda, quae ex Germania originem trahit, docet cum Festo Candelarum sive Purificatione Mariae (Feb. 2) marmota sui umbram conspiciat, hiemem longam porro perduraturam esse. Si non conspicit, mox ver anvieniet.
Mos marmota vaticinante longitudinem hiemis a Pensylvanianis aestimari scimus omnes ob pelliculam cinematographicam "Dies marmotae", histrionibus Bill Murray et Andie MacDowell.
Nunc Punxsutawney frigor regnat -12 graduum Celsianorum.

Pipatio novissima Comeyana

Istud solum agitur? Fallax et inductorium memorandum commissionem domūs legislatorum pessum dedit, fidem speculatorum Statunitensium perdit, necessitudinem nocet cum tribunale quod lex speculatorum barbarorum observandorum (FISA) statuit, nulla excusatione patefecit investigationem secretam civis Americani. Qua de causa? Opus est ut munere suo fungi pergant Praefectura Iustitiae et Foederale Mininsterium Investigationis
 — Jacobus Comey (@Comey) a.d. IV Non. Feb., MMIIXX
(Latine reddidit Eduardus Minnesotianus)

Therapia philosophica

J., amica mea philosopha, disciplinam philosophiam viginti annos docuit in universitate quadam Polona. Nuper tamen munus ibi amisit at difficillime est philosophis munus pecuniosum invenire. Decrevit ergo "therapeutam philosophicam" fieri, id est consilia viris mulieribusque quasi psychoanaliticus, sed magis ad philosophiam prona, praebere. Iam sex menses id facit. Dicit se visitatam esse a solis viris pecuniosis - negotiatoribus (Anglice businessmen). Qui primum de philosophia, via vitae etc. cum se quasi libenter loquuntur. Deinde coitum cum J. poscunt. Quisque!

Simul cum duabus! - nuntius ante annum scriptus, numquam missus

Ante unum abhinc annum nuntium scripsi, sed non divulgavi:
Cum duabus simul mulieribus (Y. et Z.) rem pergo. Die sc. Lunae vesperi Y. domi eius visito, cum sequente die Martis - Z. Et ita porro. Maximi momenti esse ordinem alternam tenere: Y., Z., Y., Z., Y..... Z. maritum habet peregre habitantem (munere praesidis in negotiatione internationali fungitur), qui interdum domum per nonnullos dies reposcit - tunc mihi sola Y.'st curanda, aliis tamen temporibus ambae. Difficultas est mihi maxima, cum utraque eodem diem me cupit. Libenter magia nigra atque magna pecunia utar, ut alia dies tantum pares, alia impares amet.
Nunc multo sanius ut solitarius vivo.  

Nuntius e Pipatu (Twitter)

Hodie in servitio retiali c. n. Pipatus scripsit bene notus investigator praesidis Americani corruptissimi:
Omnes magni aestimare debent custodes Foederalis Mininsterii Investigationis qui eloqui audent. Cupio ut plures duces idem faciant.
Attamen animo bono estote: Historia Americae demonstrat in exitu rerum nebulones anguillaeque denique numquam in proelio perdurare, dummodo homines boni resistunt. Vix una via strata vel schola nomina sua habent e Senatore Iosepho McCarthy.
— Jacobus Comey (@Comey) Kalendis Februariis anno MMIIXX
(Praebuit amicis Latinis Eduardus Minnesotianus)

Poeta de hieme partim nivosa, partim aquosa

Martinus Zythophilos:
Ver fuit interea, sed hiems sua iura reposcit.
Num prohibere gelu temporaque apta potes?

Poetria Anne-Ilse Radke

Amica mea, Anne-Ilse Radke, modo distichon scripsit amicisque Latinis per interrete misit:
Epitaphium poetae
VOLVITUR ASSIDUO MUNDUS TU SISTE VIATOR
HIC IACET INGENIUM MUNDE SEMEL TITUBA