poniedziałek, 5 lutego 2018

Apud Leonem Latinum quae Europei Orientales de immigratione sentiant

Leo Latinus praebet 3 opiniones politicorum diurnariorumve ex Europa Media (terrae Visegradienses) oriundorum pertinentes ad immigratores islamicos Europam petentes. Nimirum voces contra immigratores sunt. Nimirum, quia voces tales in hac parte Europae praevalent; nimirum quoque, quia talia Leo Latinus amat sibi eligere. Legite, lectores, aperite opiniones vestras.

MERKELIAM EUROPAE BENEVOLENTEM
INFERRE DAMNUM1
Václav Klaus, qui hunc textum scripsit, ab a.2003 usque ad a.2013 fuit praeses Tsechiae
1 orig. MERKEL ERWEIST EUROPA EINEN BÄRENDIENST.
Merkeliam benevolentem Europae inferre damnum
Haec symbola, quam scripsit Václav Klaus, publicata est d.20. m.Sept. a.2015
Quantus error: Germani credunt migratores integrari posse sine ulla difficultate. Qui
stupefient – necnon Unionem Europaeam adducent in magnas difficultates.
Disputatio, quae ferê totâ in Europâ, sed praesertim in Germaniâ nunc
fit de admigratione massali1 (i.e. collecticiâ, non individuali) et cuius
fundamenta ponuntur in notione profugi2, pro eo, ut ponantur in
migratoris, ut potius dicam, migratoris oeconomici3, est parum sincera
hominesque inducit in errorem necnon propter politicam suam
rectitudinem exaggeratam est quodammodo suicidialis4.
Scientistae sociales nos docent (qui hôc in casu – quod raro fit –
consentiunt cum sanâ mente humanâ) nullam societatem expeditê et
efficaciter et necessariâ cum stabilitate posse operari, nisi eadem
intrinsecus cohaereat. Oeconomi in hac re loquuntur de capitali
humano atque sociali, sine quo non fiat res publica valida atque
efficax.
Controversiâ, quae hodie fit de admigratione, hae res verae et
fundamentales ignorantur. Ideologi ideologiâ multiculturalismi
nebulosâ caligantes5 putant huic rei difficultatem inesse nullam. Qui
credunt fieri posse, ut societates singularum civitatum Europae sine
ullâ difficultate „suppleantur“ migratoribus.
Admigrationem adhiberi tamquam maltham, quâ Europa
condensetur6
Itaque vix mirum est hos viros politicos nequaquam operam dare, ut
undam migratoriam praesentem sistant. Qui nihil student nisi illam
1 *admigrātiō massālis, orig. massenhafte Zuwanderung. cfr PLAUT.Persa 347 si ad paupertatem admigrant
infamiae. -
2 profugus, -ī m., orig. Flüchtling.
3 migrātor oeconomicus, orig. ökonomisch motivierter Migrant. cfr migrator, -oris m. Georges, Lateinischdeutsches
Handwörterbuch, 14.ed., Darmstadt 1976, tom.II, col.916: „migrātor, -ōris m. (migro) =
μετανάστης, der Auswanderer, Ansiedler, GLOSS.II, 369, 21“
4 propter politicam suam rectitudinem exaggeratam est quodammodo suicidialis. orig. durch ihre übertriebene
political correctness sogar geradezu selbstmörderisch. *suicidiālis, -e cfr homicidialis.
5 Ideologi ideologiâ multiculturalismi nebulosâ caligantes. orig. Die von der Ideologie des Multikulturalismus
benebelten Ideologen.
6 orig. Migranten als Kittmittel für Europa.
quoquo modo perferunt – sive pecuniâ dandâ, sive salutatione affabili
sive receptaculis praebendis sive, idque maximê, meliore victu
promittendo.
Quare hoc fit? Hoc loco verba afferam collegae mei Jiri Weigl, talem
„rationem politicam salutandi“ eo ipso fine fieri, ut cohaerentia
societatum Europae, quae nunc exstent, efficaciter destruatur. Nam isti
politici „novam“ suam „Europam“ construere non poterunt nisi in
illarum parietinis naufragiisque – scilicet sine nobis, qui simus
contenti Europa, quae nunc exstat. Weigl enim sentit constructores
novae Europae id studere, ut e migratoribus fierent primi „consortes
nationis europaeae somniando effictae“.
Migratores cum nullo modo coniuncti essent cum aliquâ civitatum
Europae praesentium, multo simplicius semet ipsos posse habere pro
consortibus novae Europae multiculturalisticae. Admigrationem
adhiberi tamquam maltham, quâ Europa condensetur.
Error Germanorum fatalis
Alia autem causa, qua multi politici europaei, praesertium germani sic
se gerant, nescio an sit quaedam simplicitas animi, qua illi credant
admigrationem massalem per breve quidem tempus habituram esse
quosdam effectus iniucundos, sed per longius tempus evasuram esse
in nullas res nisi bonas et fructuosas. Iste enim est error fatalis.
HAEC SYMBOLA, QUAM SCRIPSIT
VACLAV KLAUS
PRAESES QUONDAM TSECHIAE,
D.20. M.SEPT. A .2015 PUBLICATA EST
IN EPHEMERIDE GERMANICA,
C.T. WELT.

Richardus Sulik legatus Unionis Europaeae
Slovacus de profugis recipiendis: »Quid est
causae, cur problemata inferamus terrae
nostrae?«
Richardus Sulik Slovacus legatus Unionis Europaeae Angelam Merkel vituperat, quod
ignorare videtur Unionem Europaeam in re profugorum politicâ inhabilem esse ad
agendum. d.25. m.Ian. a.2016 – h.17:34
Richardus Sulik Slovacus legatus Unionis Europaeae a relatore
stationis radiophonicae Deutschlandfunk de re profugorum politicâ
interrogatus: »Omnes« inquit »hoc vident, praeter Dominam Merkel.«
Richardus Sulik Unionem Europaeam putat esse »inhabilem« - et
Angelae Merkel cancellariae foederali obicit, quod hoc non respiciat.
Idem non vult permittere, ut terra sua propria ineatur a migratoribus.
Synthêma1 partis suae politicae, quod est "Libertas et solidaritas", non
valere nisi ad cives Slovacos.
Socialistas nolle muslimos
Cum gubernatio Austriae foederalis in rebus profugorum politicis
haesitet incerta, quidnam faciat dicatve, hic politicus Slovacus loquitur
clare atque aperte: Post noctem illam Coloniensem, qua mulieres
violenter subigitatae essent, praevideri posse, quid accidat. Richardus
1 synthēma, -atis n. Motto.
Sulik quaerit, quidnam causae esse, cur Slovaci terrae suae inferant
talia problemata? Aliter ac partem gubernationis politicam socialidemocraticam,
quae – sane mirum! – annuntiavisset se nullos iam
profugos muslimicos Slovaciam inire permissuram esse, suam partem
synthemate Libertatis et solidaritatis denominatam omnes migratores
recusare, „sive muslimos sive alios“.
Gubernatio partis sinistrae populistica
Richardus Sulik a relatore stationis Deutschlandfunk interrogatus, cur
Slovacia in rebus profugorum politicis diiudicaret tam acriter, dixit
haec:
Vide apud nos post sex septimanas factum iri electiones parlamenti, et
gubernationem socialisticam esse satis populisticam. Quod
annuntiaverunt de muslimis, iam paululo est plus quam originaliter
sibi proposuerant.
Deinde relator ipsius Deutschlandfunk: Tuane pars politica reciperet
muslimos? Richardus autem respondit haec:
Non, nos migratores recusamus. Equidem non curo, utrum iidem sint
muslimi necne. Nos recusamus migratores variis de causis, nec nobis
necessarium est distinguere muslimos a non-muslimis.
Mirum quoque est, quod Richardus dicit de pecuniis Unionis
Europaeae et de spatio Schengeniano. Idem enim sentit Slovaciae
abstinere posse a miliardis Bruxellensibus accipiendis. Pecuniis
Unionis Europaeae accipiendis cum facta esset „ingens corruptio
ingensque deformatio", in fine Slovacos lucrum habere fere nullum.
Sine subventionibus Unionis Europaeae futurum fuisse, ut Slovacia
non multo pauperior esset, sed "non essemus ollae Bruxellensi
obnoxii".
Blateratio Bruxellensis
Diurnaria autem ipsius Deutschlandfunk scire vult, nonne hac
sententia Sulikiana vehementer impediatur, ne Europa coalescat. Tum
Richardus: „Istaec nihil est nisi blateratio Bruxellensis. Non
necessaria est pecunia, ut nationes coalescant. Mercatus communis
praevalet. Qui non directê constat pecuniâ, sed oportet fiant
conventiones et foedera," Sic sentit legatus Unionis Europaeae, qui
finem quoque spatii Schengeniani non timeat:
Si condicionem consideraveris, quae valuit ante viginti aut triginta
annos, videbis illo iam tempore fuisse mercatum internum, neque
eundem fuisse valde malum, sed nondum fuisse Conventum
Schengenianum (de limitum custodia abolenda). Unum et aliud non
directe inter se cohaerent. Bonum quidem est exstare Conventum
Schengenianum, sed hodie Conventum Schengenianum partim est
sublatum: Suetia, Dania, Austria, Italia – hae terrae sic quoque non
iam vere insunt spatio Schengeniano, quia eaedem limites custodiunt.
Et pergent hoc facere.
HOC COLLOQUIUM, QUOD RELATOR
STATIONIS RADIOPHONICAE
«DEUTSCHLANDFUNK»
FECIT CUM RICHARDO SULIK
SLOVACO LEGATO UNIONIS EUROPAEAE
D.25. M. IAN. A .2016 PUBLICATA EST
IN
AUSTRIACA EPHEMERIDE RETIALI,
C.T. UNZENSURIERT

Alexandra Rybinska Polona
diurnaria Germanae moderatrici televisificae
explicat, quomodo operetur democratia
https://www.youtube.com/watch?v=ZaZKsPwVYYU
Alexandra Rybinska Polona diurnaria explicat gubernationi Polonicae respiciendam
esse sententiam Polonorum, ut iterum eligatur.
DE PROFUGIS (quales adhuc officialiter dicuntur)
IN EUROPA DISTRIBUENDIS QUID SENTIANT
POLONI
Moderatrix: ... Quidnam fieret de Polonia? Potestne fieri, ut Polonia
dicat: ‚Bene, si ita est, nos quoque aliquot (sc. profugos) recipiamus’,
si quidem valeret ratio voluntaria?’
Rybinska: Populus Polonorum istam rem valde recusat. Poloni nolunt
recipere profugos. Quod etiam saepe explicui in colloquiis cum
diurnariis in Germaniâ habitis. Quod quadamtenus sequitur rationem
11
logicam ex eventu suffragiorum, i.e., gubernatio, quae aliquid facit,
quod voluntati populi est contrarium, non iterum eligitur.
Moderatrix: At tamen vultis accipere pecunias a Bruxellensibus
solutas?
Rybinska: En argumentum illud pecuniae Bruxellis solutae. At si
calculationes reverâ consideraveris, intelleges nos, cum mercatum
nostrum aperuerimus etiam pro negotiationibus germanis, necnon
simus earum allatores, ita ut ex omni eurone, quem nos accipimus,
undenonaginta centia reveniunt in Germaniam. Unio Europaea non
operatur secundum illud argumentum. Ergo non fit distributio
pecuniae secundum synthema q.e. ‚Vos hoc accipitis’ et causa est
finita.
Moderatrix: Tamen concedis nationem tuam Unionis Europaeae cum
particeps sit, emolumentum accipere?
Rybinska: Scilicet. Omnes Unionis Europaeae participes accipiunt
quoddam emolumentum. At tamen non licet voluntatem hominum
negligere. Audi, quid responderint Poloni de profugis interrogati: Si
generaliter agitur de profugis recipiendis, dimidia ferê pars Polonorum
assentitur. At si quaeritur, num recipiendi sint profugi fidei
muslimicae, septuagenae centesimae (70%) hoc recusant. Hoc quoque
est respiciendum. Itaque e.g. pars politica, quae appellatur Kukiz
(polonicê Ruch Kukiza) eo assequitur, ut homines sibi assentiantur
referendum postulanti, quod in dubium vocat credibilitatem
gubernationis polonicae. Haec enim pars politica dicit: ‚Illi
(gubernantes) dicunt a se non receptum iri profugos. At nos illis non
credimus. Faciamus referendum, quo illi cogantur, ut hanc rationem
politicam, quam promiserunt, in fine reverâ adducant ad effectum.

Haec res non est tam simplex…

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz