Ita Nemo Oudeis ad nuntium Twitterianum ab Eduardo Minnesotiano divulgatum respondit in infra parte paginae, ut ergo facilius a lectoribus spectetur, hic denuo publico:
Neque in vias neque in gymnasias invenies impositum
nomen Josephi Edgarii Hoover, viri scelerati qui eidem instituto præfectus erat
frumentariorum sive speculatorum, qui non solum speculari ac rimari suos
concives sed etiam in eorum vitas conjurare solent, ut quilibet facile discet
qui celeriter exquisiverit quid sibi velit id olim notissimum (sed oblivione
annorum juvenibus ignotum) "COINTELPRO." Hoover enim præfecto agentes
illius FBI conati sunt cogere Martinum Lutherum King mortem sibi consciscere;
sed si exemplum recentius eorum facinorum quæris, modo legas de Cliven Bundy,
nuperrime a judicibus absoluto, quem et agentes illius ministerii (nonnulli sub
specie diurnariorum, alii sclopis armati et latentes bene celati) et
accusatores publici contra leges et omne civile decus persecuti erant donec
judex, de malitia agentium accusatorumque certior factus, causam dimisit et
ipsos accusatores in culpam vocavit. Nihil in illo ministerio mutatum est ex
annis prioris sæculi sexagesimis: quod inter corruptissimos hujus reipublicæ
morbos erat et est numerandum. Nunc vero morbosiores partes resecatum iri
videntur, cum patefactum sit nonnullos ejus ministerii cum factione sinistra
conjuratos esse qui falsissime insimularent præsidem cum Russis collusisse.
Bene erit, si totum ministerium erit abolitum atque exstirpatum.
<Decrevi saepius varia aliorum auctorum hic divulgare, faciens quasi Latinum potpourri; praesertim quod ipse rarius rariusque his diebus scribo.>
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz