poniedziałek, 5 lutego 2018

De barba, quae virum necavit

Hic Poeta (Martinus Zythophilos):
Barba decet multos, aliorum menta genasque
dedecet, at quidam uir periit per eam.
Creuerat huic homini de mento longior ipso,
ut demissa pilis tangere posset humum.
Quodam flamma die fugienda citauerat illum:
Per scalas trepidus uult properare foras.
Heu pede calcata barba delabitur alto
et fracta moritur ceruice. Barba necat.
Credere si non uis, pete moenia, quae lauat Aenus:
Et lapis est eius notaque barba uiri.

Hic autem historiae explanatio:
https://www.atlasobscura.com/articles/beard-braunau-steininger-hans?utm_source=facebook.com&utm_medium=atlas-page

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz