poniedziałek, 5 lutego 2018

De valionki, sive calceamentis militum Russorum...

... quorum (inter alia) gratia pugna Stalingradensi Germanos ante abhinc 75 annos superaverunt, scripsit modo ad sodales Gregis Latine Loquentium Eugenius Sokolov Petropolitanus, respondens ad epistulam Victorii Ciarrocchi Itali Pisaurensis de hac re; insuper monstrat Eugenius paginam tutubianam modum fabricationis horum calceamentorum explicantem. Spero ambos non stomachari me hic partem disputationis eorum lectoribus praebere:
Calceamenta, de quibus in epistola tua, Victori optime, agitur, a Russis, ut rectissime scripsisti, валенки /vál'enk'i/ vocantur, quod nomen a verbo валять /val'át'/- id est, volutare - derivatum est, quia calceamenta haec nostra ex lana compressa et volutata creantur. Non itaque lanatissimam partem habent internam, sed funditus lanea sunt. Quae quomodo efficiantur, per hunc nexum certiores fieri potestis:
https://www.youtube.com/watch?v=_EFl820Dho4


Brak komentarzy:

Prześlij komentarz