Quid (quod libros) legerit, si omnino legere scivit, omnium temporum fortasse clarissimus (foedissimus?) pirata, notus nomine Nigrobarbae (Angl. Blackbeard, natus ut Edward Teach vel Thatch ca. AD 1675 at AD 1718 mortuus in pugna cum duabus navibus gubernatoris coloniae Britannorum Virginiae, postquam multas naves onerarias in Mari Caribbico vastaverat)? Modo studiosi Societatis Historiae Archaeologicae Novi Orleani publicaverunt effecta investigationis navis fractae Nigrobarbae - "Queen Ann's Revenge" ("Ultio reginae Annae"), in fundo mari inventae AD 1996. In tormento navis invenerunt chartam libri Eduardi Cooke, titulati "Iter in Mare Meridinale necnon circum mundum", divulgati AD 1712, quae fabulae satis grata nautis Britannis legere scientibus tunc fuisse creditur.
Cur autem charta - necnon totus fortasse liber - pyroballistae ut fomentum ignis datus sit? Ob invidiam fortasse Nigrobarbae vitae capitanis Rogers, qui unus protagonistarum est fabulae Cookianae. Ambo enim - Rogers et Teach/Thatch - ut cursarii, id est, "piratae semi-legales", piraticam coeperant, contra Hispanos pugnantes ut praefecti navium onerariorum, tacita benedictione regis Anglorum. Rogers deinde pro pugnis suis primus gubernator Insularum Bahamarum nominatus est, Nigrobarba autem pirata communis, in mortem damnatus mansit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz