środa, 7 lutego 2018
Bene est cum mulieribus dormire...
... etiam ob eam rem, quod multum in lectulo loquuntur de aliis viris, quibuscum iunctiones Venereas habuerant. Ex hac fonte scientia mihi est secreta vitae nonnullorum virorum magni in civitate mea ponderis. Omnes officialiter viri boni, mariti fideles patresque familiarum, fautores factionis optimatum, quae moribus priscis veterum servandis studet, Agitur hic quoque de heroibus contra Germanos aut postea contra communistas pugnantibus, viris castissimis, qui nihilominus amant - potius amabant, nam omnes fere iam mortui sunt - manus sub vestes mulierum praetereuntium immittere. Econtra ego, nullo modo heros, malo sexoholicus officialis nominari.
Subskrybuj:
Komentarze do posta (Atom)
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz