niedziela, 29 kwietnia 2018

Sclopetatione necantur plures pluresque discipuli Americani

Praeteritos 18 annos plures discipuli studentesve necnon magistri US-Americani vitam ob sclopetationem (Anglice shooting) amiserunt quam toto spatio XX saeculi.
Periti sociologiae aliarumque artium, moti nuperrimo casu 17 victimarum caesorum a sclopetatore Nikolas Cruz (19 annos nato) in Floridensi lyceo Marjory Stoneman Douglas High School, putant sclopetationes Americanas iam non singulos casus, sed epidemiam esse.
Relationibus historicis investigatis patet phaenomenon sclopetationis in scholis universitatibusque coepit anno 1979. (Antea adfuerat unus solus casus, cum AD 1940 furiis raptus rector cuiusdam scholae mediae sclopetando necavit sex adultos, in numero quorum fuit curator scholarum localis.) Annos octogenarios XX saec. 12 discipuli vel magistri in sclopetationibus necati sunt, nonagenarios - iam 36. Nostro autem XXI saeculo in 13 sclopetationibus in scholis Americanis peractis vitam amiserunt 66 homines, 81 sauciati sunt.
Saepissime sclopetatores discipuli/studentes iuvenes sunt, qui quibusdam difficultatibus mentalibus, ut sociopathia, laborent, licet in casu tantum novem patratorum morbi psychici graves a medicis declarati sint.  

sobota, 28 kwietnia 2018

Secretum gentis hominum-phocarurm solutum?

Gens Bajau Asiae Austrorientalis - habitant in insulis Indonesiae, Philippinarum, Malaisiae ac sultanatus Brunei - nota est ingenio diutissime aqua mergi posse sine ullo corpori sui damno. Piscatores huius gentis, lanceis manualibus armati, sine ullis urinandi machinis urinantur etiam spatio temporis 10-13 minutarum aqua mersi, cum loca altitudine 70 metrorum, aere pulmonibus retento, adeant! Ita per totum diem pisces & octopoda piscantur necnon quaerunt in fundo maris viventia animalia crustacea atque holothuroidea, sive "cucumeres marinos".
Hoc ingenio sola gens Bajau praedita esse videtur; etiam vicini eorum in iisdem insulis habitantes ea carent. Artem diutissime urinandi gentis Bajau notaverunt iam nautae Ferdinandi Magellan iter circum terram anno 1521 facientes.
Phaenomeni huius curiosa Melissa Ilardo Universitatis Studiorum Hafnensis Danorum investigavit a. 2015 corpora urinatorum gentis Bajau ultrasonographio atque invenit iis in summa intermedia liena sesqui maiora esse quam vicinis gentibus. Specimina lienis insularium a studiosis Danis & Americanis investigata prodiderunt corporibus gentis Bajau adesse genum PDE10A, quo concentratio hormontis thyroxynae regulatur; haec autem efficit incrementum supernaturale lienis. Liene maiore maiores copiae "rubrarum particularum" sanguinis producuntur, quibus oxygenium per totum corpus fertur.
Bajau creduntur geno PDE10A (quo aliae nationes mundi carent) potitos esse tempore itineris nomadicae ex Asia continentali per insulas Asiae Austrorientalis facti, quod iter ca. AD 800 coeperunt.
Investigationes dominae Ilardo cum consortibus describuntur in novissimo fasciculo actorum "Cell".

piątek, 20 kwietnia 2018

De causa Kurt Heissmeyer

20 d.m. Aprilis AD 1945 custodes ergastuli concentrativi Neuengamme necaverunt 20 infantes Iudaeos, quibus utebantur in experimentis medicinam contra tuberculosin inveniendam, duce doctore Kurt Heissmeyer.
Post finem mundi doctor Heiismeyer vixit sine fere metu poenae - porro ut medicus laborans in Germania Orientali. Anno tamen 1959 prehensus est et post causam septem annorum in carcerem sempiternum damnatus. Tempore causae, rogatus cur nam potius quam infantibus humanis porcellis Guineanis (Cavia porcellus, Anglice guinea pig) uteretur, respondit: "Mihi porcellus Guineanus non multo alia res erat quam homo. Scilicet, homo Iudaeus".

Commemoratio brevis s. Clementis Hofbauer

Sanctus Clemens Maria Hofbauer (AD 1751-1820) XXI annum Varsoviae degebat, hic, inter alia, orphanotrophium, multis pueris orbatis praebitum, moderando. Pecuniam pro orphanotrophio, si deerat, solebat interdum mendicando in viis poscere. Id faciendo nonnulies a praetereuntibus irrisatus est, semel autem aliquis sibi in faciem spuit. Cui, sputo de facie detorso, respondit: Bene, hoc erat mihi; nunc da aliquid pueris! Obstupefactus vir haud parvam pecuniam ei statim dedisse dicitur. Alias, cum pecunia omnino orphanotrophio deesset, ianuam tabernaculi manu Clemens pulsavit, clamans: Domine, adiuva! Tempus est, ut agas!

poniedziałek, 16 kwietnia 2018

FABELLA GRIMMIANA DE PUELLA MANIBUS ORBATA - ex "Epistulae Leoninae" Nicolai Gross modo divulgato fasciculo 162

DE PUELLA MANIBUS ORBATA
auctoribus fratribus Gullielmo Carolo & Iacobo Ludovico Carolo Grimm
Quidam molitor paulatim et gradatim ad inopiam redactus nihil
possedit nisi molinam magnamque arborem mâlum, quae stabat post
illam. Aliquando molitor cum in silvam iisset lignatum, aliqui senex
eum adiit, quem numquam viderat, et: “Quid” inquit “te vexas
arboribus findendis, ego te ditificabo, si quidem mihi promiseris id
quod stat post molinam tuam.” – ‘Quid hoc est nisi mâlus mea’
molitor cogitavit, affirmavit, ascripsitque viro alieno. Is autem
molitorem irridens abiit. Molitor cum domum veniret, uxor ei obvênit
et: “Heus” inquit “molitor, unde veniunt subito tantae divitiae in
domum nostram? Subito omnes cistae et capsae sunt plenae, nullus
homo eas attulit; nescio quomodo hoc factum sit.”
Molitor respondit: “Hoc effectum est a viro alieno, in quem in silvâ
incidi; qui mihi promisit magnos thesauros: ego autem invicem ei
ascripsi id quod stat post molinam; magnam mâlum licet ei demus pro
illis.” – “Eheu marite” uxor territa inquit “iste fuit diabolus: non
locutus est de mâlo, sed de nostrâ filiâ, quae post molinam stetit aulam
verrens.”
Filia autem molitoris erat puella pulchra piaque, et per tres annos vixit
timorata expers peccatorum. Spatio temporis transacto cum dies
veniret, quo diabolus voluit venire eam abducturus, puella se lavit, ut
esset pura, et cretâ coronam circa se delineavit. Diabolus apparuit
quidem valdê maturê, sed non potuit puellae appropinquare. Īdem irâ
incensus molitori dixit: “Aufer illi omnem aquam, ne possit se lavare,
nam alioquin nullam vim possum adhibere in illam.” Molitor, quia
timuit, hoc fecit. Postridie mâne diabolus rediit, sed illa lacrimavit in
manûs suas, ut essent prorsus purae. Tum diabolus iterum illi non
potuit appropinquare et irâ incensus dixit molitori: “Abscîde illi
manûs, alioquin nullam vi in illam possum adhibere”. Molitor horrore
perfusus respondit: “Quomodo abscîdam manum filiae meae
propriae!” – Tum maleficus ei minatus: “Nisi” inquit “hoc feceris, tu
eris meus et te ipsum mecum abducam.” – Pater autem timore
correptus promisit se esse obtemperaturum. Tum puellam adiit et:
“Mea filia” inquit “nisi tibi ambas manûs abscîdero, diabolus me
abducet. Timore correptus illud promisi. Adiuva me perclitantem, qui
sim in angustiis, et ignosce mihi malum, quo te afficiam.” – Puella
autem: “Câre pater” inquit “fac de me quidcumque vis, nam sum filia
tua”. Deinde ambas manûs deposuit et passa est easdem abscîdi.
Deinde diabolus vênit tertio, sed puella tam diu tot lacrimas flendo
instillaverat bracchiis obtruncatis, ut tamen esset prorsus pura. Ideo
diabolus coactus est, ut cederet et omni iure puellae privaretur.
Molitor autem: “Per te” inquit “tanta bona accepi, ut te per totam
vitam curabo copiosissimê”. Sed illa respondit: “Hôc loco non potero
manere; volo abire, homines misericordes tantum mihi dabunt,
quantum mihi erit necessarium”. Deinde sivit sibi bracchia mutilata
dorso alligari, et sole oriente profecta est. Puella iit per totum diem,
usque dum fieret nox. Tum vênit ad hortum regium et in lunae luce
nitidâ vidit stare arbores fructibus pulchris plenas; at non potuit
introgredi, nam hortus circumdatus erat fossâ aquaticâ. Cum autem
puella per totum diem migravisset nullumque frustum cibi comedisset
et fame vexaretur, intra se cogitavit: ‘Eheu, utinam horto insim, ut
comedam aliquem e fructibus, alioquin tabescam’. Tum genua flexit,
Dominum Deum advocavit, oravit. Subito advênit angelus, qui
catarractâ aquae clausâ effecit, ut fossa aresceret et puella pervadere
posset: Nunc eadem angelo comite iit in hortum. Quae vidit arborem
pomis plenam, quae erant pulchra pira, sed omnia erant numerata.
Tum puella accessit et unum ore ab arbore decerptum comêdit, ut
famem expleret, sed non plura. Hortulanus autem hoc vidit, sed cum
angelus apud puellam staret, timuit et putavit puellam esse phantasma,
tacuit, non ausus est vocare aut phantasma alloqui. Puella autem piro
comeso saturata in virgultum abiit se abditum. Rex autem, qui erat
possessor horti, postridie mâne devênit, numeravit, vidit unum pirum
deesse, quaesivit ex hortulano, quo idem pirum esset ablatum; idem
non iacêre sub arbore, tamen deesse. Tum hortulanus: “Hesternâ
nocte” inquit “aliquod phantasma introgressum a manibus vacuum
unum pirum comêdit ore decerptum”. – Rex autem: “Quomodo”
inquit “phantasma trans aquam invasit? Et piro comeso quo iit?” –
Hortulanus autem respondit: “Aliquis de caelo vênit veste niveâ
indutus, qui catarractâ claudendâ aquam inhibuit, ut phantasma
transiret per fossam. Quia pro certo habui illum fuisse angelum, timui
neque quaesivi neque vocavi. Phantasma cum primum comedisset,
recessit. Rex: “Si ita est” inquit “ut dicis, hac nocte apud te vigilabo”.
Cum advesperasceret, rex vênit in hortum secumque adduxit
sacerdotem, qui phanasma alloqueretur. Omnes tres sub arbore
consederunt et attenderunt. Mediâ autem nocte puella e virgulto
erepsit, arborem accessit, iterumque comêdit pirum ore decerptum,
iuxta eam stabat angelus veste niveâ indutus. Tum sacerdos egressus:
“Venistine” inquit “a Deo missa an e mundo? Esne phantasma an
homo?” – Illa respondit: “Non sum phantasma, sed homo miserabilis,
ab omnibus relicta excepto Deo”. Rex autem: “Si ab omnibus
hominibus es relicta, tamen ego te non relinquam”. His dictis puellam
secum adduxit ad castellum suum regium, et quia ea fuit eximiê
pulchra et pia, ex animo amavit, curavit, ut puellae fabricarentur
manûs argenteae eamque in matrimonium duxit.
Anno transacto, cum rêgi esset expeditio facienda, iuvenem reginam
mandavit matri et: “Si erit in puerperio, bene curate et colite eam, et
statim de hac re scribite mihi epistulam.” – Nunc regina puerum
peperit pulchrum. Tum mater vetula properê de hac re scripsit, ut
nuntiaret rem laetam. Nuntius autem in itinere ad rivum quievit et
longo itinere fatigatus obdormivit. Tum vênit diabolus, qui semper
cupiebat iuveni reginae nocere, et in loco epistulae maternae posuit
alteram, in quâ scripserat reginam peperisse cambionem1. Rex
epistulam legens territus est et magno maerore afflictus, sed
respondens scripsit, ut reginam bene colerent curarentque, dum ipse
adveniret. Nuntius cum hac epistulâ rediens eodem loco quievit,
iterumque obdormivit. Tum iterum vênit diabolus aliamque epistulam
perae imposuit, in quâ scriptum erat occidendam esse reginam cum
infante. Epistulâ acceptâ mater vetula vehementer territa est, incredula
rêgi rescripsit, sed non accepit aliud responsum, quia diabolus nuntio
semper supposuit epistulam falsam, et in ultimâ epistulâ scriptum erat,
ut indicio veritatis reservarent reginae linguam oculosque.
Sed mater vetula lacrimans, quod effundendus esset sanguis tam
innocens, nocte curavit cervam afferendam, cuius linguam oculosque
exsectas reservaret. Deinde reginae dixit: “Non patior te necari, ut
iubet rex, sed tu non debes hîc remanere. Abi cum infante tuo in
mundum longinquum, ne umquam redeas”. – His dictis socrus
infantem nurûs dorso alligavit et misera regina abiit oculis lacrimosis.
Quae vênit in magnam silvam feram, ibidem genua flexit et oravit
Deum, ut ei appareret angelus Domini eamque duceret ad parvam
domum, cui affixum erat indiciolum, in quo inscripta erant verba haec:
“Hic gratis habitat unusquisque”. E domunculâ egressa est virgo
nivea, quae dixit: “Salva sis, regina” illamque introduxit. Deinde
eadem virgo ligamento soluto puerulum de dorso sumpsit, mammis
matris apposuit, ut biberet, et lectulo imposuit pulchrê praeparato.
Tum mulier misera: “Unde” inquit “scis me fuisse reginam?” - Virgo
nivea autem respondit: “Angelus sum a Deo missus, ut te filiolumque
tuum curem”. Deinde mulier in domo remansit per septem annos et
bene curata est, et veniâ Dei effectum est, ut propter mulieris pietatem
manûs abscisae ei denuo crescerent.
Tandem rex expeditione finitâ rediit domum et primum voluit videre
uxorem filiolumque. Tum mater eius vetula lacrimans: “Tu male vir”
inquit “quid mihi scripsisti, ut necarem duas animas innocentes!” et
filio monstravit illas epistulas duas, quas maleficus falsaverat, et:
“Feci” inquit “quae mihi imperaveras” et illi monstravit indicia
linguam oculosque. Tum rex coepit flere etiam amarius de uxore suâ
miserrimâ suoque filiolo, ut matrem vetulam eius misereret, et ei
1 +cambiō, -ōnis m. Wechselbalg.
diceret: “Ne fleas, illi adhuc vivunt. Clam curaveram mactare cervam,
ex quâ sumerem indicia, sed uxoris tuae dorso infantem alligavi
illamque iussi abire in mundum longinquum et promittere, ne umquam
huc rediret, quia tu ei tam vehementer irascereris.” – Tum rex: “Ibo”
inquit “tantum, quantum caelum est caeruleum, neque comedam
neque bibam, usque dum reperiam caram meam uxorem carumque
meum filium, nisi interim erunt interfecti vel fame perierint”.
Deinde rex circumvagabatur, per septem ferê annos in omnibus
cautibus cavernisque saxosis quaeritavit, sed cum non inveniret,
cogitavit illos periisse. Per illud tempus totum rex neque comêdit
neque bibit, sed Deus eum servavit. Tandem autem pervênit in
magnam silvam ibique invênit parvam domunculam, cui affixum erat
indiciolum, in quo inscripta erant verba haec: “Hîc gratis habitat
unusquisque”. Tum exiit virgo nivea; manu apprehensâ regem
introduxit et dixit: “Salvus sis, domine rex” et ex illo quaesivit, unde
venisset. Rex autem: “Per septem ferê annos” inquit “circumvagatus
quaerito uxorem et filiolum, sed invenire non possum”. Cum angelus
rêgi praeberet esculenta et potulenta, is non accepit nihilque voluit nisi
paululum requiescere. Tum cubitum iit faciem suam panno obvolvit.
Deinde angelus iit in cubiculum, ubi regina sedebat cum filio, et ei
dixit: “Exi cum filio tuo, nam veniet maritus tuus”. – Tum regina iit
illuc, ubi iacebat rex et pannus de eius facie decidit. Tum illa: “Puer
dolorose, tolle pannum patri tuo, et retege eius faciem.” – Puer autem
pannum sublatum patris faciem retexit. Quod rex audivit dormiens et
libenter sivit pannum iterum decidere. Tum puerulus impatiens: “Cara
mater” inquit “quomodo tegam patris faciem, quamvis nullus pater
mihi sit in mundo? Didici orare: ‘Pater noster, qui es in caelo’; tum
mihi dixisti patrem meum esse in caelo et esse Carum Deum;
quomodo noverim virum tam ferum? Iste non est pater meus”. – His
auditis rex surrexit et interrogavit, quis esset mulier. Tum illa: “Ego”
inquit “sum uxor tua et hic est filius tuus dolorosus”. Rex autem
manûs mulieris vivas cum conspiceret: “Uxor mea” inquit “erat
manibus argenteis”. Illa respondit: “Manûs meae naturales ut
recrescerent fecit Deus propitius” et angelus in cubiculum iit, attulit
manûs argenteas rêgique monstravit. Nunc tandem rex cum certo
cognosceret adesse caram suam uxorem carumque suum filium, eos
osculatus et laetatus: “Lapis” inquit “ponderosus cecidit de corde
meo”. Tum angelus Dei iterum omnes unâ cibavit; deinde domum
ierunt ad matrem rêgis vetulam. Tum longê latêque gaudium est
obortum maximum et rex et regina iterum celebraverunt nuptias et unâ
vixerunt laetissimê usque ad finem suum beatum.

Oratio contra immigrantes G. Curionis

Cito ex modo divulgato fasciculo 161 "Epistulae Leoninae" Nicolai Gross; non quia eiusdem sententiae ut orator sum, sed propter bonam Latinitatem.
ECCE DOCTOR GOTTFRIED CURIO (*1960)
VIR BONUS DICENDI PERITUS
MATHEMATICUS ET PHYSICUS PARTICULARIS ET MUSICUS
ECCLESIASTICUS NECNON ORATOR ADMIRABILIS.
Orationes splendidissimae quas habuit
Doctor Irenótheus (Gottfried) Curio
in Conventu Legatorum Foederali
1. IMMIGRATIONE NON SOLVI PROBLEMA DEMOGRAPHICUM
2. DE PLENĀ CORPORIS MULIEBRIS VELATIONE PROHIBENDĀ
3. DE Deniz Yüzel DIURNARIO TURCO-GERMANO
4. DE IURE CIVITATIS DUPLICIS ABOLENDO
5. ANGELAM ESSE ACCUSANDAM
6. FAMILIAS PROFUGORUM NON ESSE RECONIUNGENDAS
7. IMMIGRATORES ILLEGALES NECNON EORUM IDEOLOGIA
ISLAMICA QUATENUS REI PUBLICAE NOCEANT
1. IMMIGRATIONE NON SOLVI PROBLEMA DEMOGRAPHICUM
22.11.2017
Legati valdê honorabiles,
sociales democratae rebus quoad legem immigratoriam propositis
volunt lacunam operariorum qualificatorum1 claudere et
admigrationem inordinatam gubernare. Iidem autem ab utroque
destinato aberrant. Immigratione numerosâ vix compensatur
deminutio demographica. Secundum Nationes Unitas (UN) Germania,
ut haberet copiam constantem hominum ad quaestum faciendum
aptorum, egeret primâ parte saeculi dimidiâ viginti quinque milionibus
immigratorum, i.e. quotannis quingenis milibus. Tot operarii
qualificati planê non praesto erunt. Itaque immigratione non solvitur
problema demographicum. At si Germania inundatur operariis parum
qualificatis necnon eorum familiae reconiunguntur2, neque mercatus
operarum neque systema redituum3 stabiliuntur, sed augentur
disoccupatio et acceptio subventionum socialium, idque etiam magis
fit digitali ratione operandi augescente. Magis consentaneum esset
portionem natorum4 augere, praestaret, ut nos postulamus, familias
condendas curare pro eo, ut permutetur populus proprius! Id est:
Miliardae euronum sunt erogandae pro familiis nostris neque pro
alendis et integrandis5 immigratoribus, qui primo non habent ius
permanendi aut nunc non apti sunt ad operas faciendas. Sociales
Democratae concedunt in Germaniâ non esse inopiam operariorum
generalem, sed technicorum informationis (IT). Quisnam est, quin ad
talem lacunam specialem explendam non primo cogitet de petitoribus
minus qualificatis linguae indoctis ex Africâ interiore atque mundo
muslimico oriundis? Gubernantibus autem in animo est migrationem
usque nunc illegalem mutato nomine facere legalem. Cuinam tota
haec res paratur? Secundum proposita Socialium Democratarum
1 +quālificātus, -a, -um qualifiziert. cfr Disquisitio Inauguralis Canonica De Capitulis Clausis
Ecclesiarum...Moguntiae 1763 ...tunc in ordine poffeffiónis fubfequens ufqje ad ultimum debitè comparens, fi
qualificatus fuerit obfervatâ femper fenii prærogativâ recipitur
2 +reconiungō, -iūnxī. cfr +reconiūnctiō familiae Familiennachzug. cfr ital. ricongiungimento familiare.
3 systēma redituum Rentensystem.
4 portiō nātōrum Geburtenrate.
5 integrō, -āre integrieren et integrātiō, -ōnis f. Integration: Sunt haec quidem verba antiqua, sed sociologi,
ut est eorum mos parum elegans parumque doctus, his verbis novum sensum eundemque subobscurum
attribuerunt. Tamen timeo, ne hic usus verborum non possit evitari in contextu sociologico.
immigratione fovenda sunt commoda utriusque partis. Verisimile his
verbis agitur unâ ex parte de commodis hominum pseudo-asylicorum,
qui nunc instruantur novo titulo, et alterâ ex parte de commodis
ideologorum Nationum Unitarum, qui massali migratione ubiquitariâ
student dissolvere res publicas nationales per saecula adultas. Ad hoc
destinatum assequendum nunc praescribitur annua quantitas
immigratorum. Scilicet comprobemus operarios qualificatos – e.g. per
systema chartae caeruleae6 – si quidem commodis Germaniae hoc est
utile, in Germaniâ operari – sed haec idea pervertitur systemate
punctorum a Socialibus Democratis proposito. Nam in eorum
systemate agitur de aspectibus integrationis. E.g. is puncta accipit, qui
habeat „aliquam relationem ad Germaniam“. Hoc aliis verbis
expressum valet cognatos agnatosque iam adesse. Ergo istud systema
fit programma familias societatum parallelarum7 reconiungendi!
Programma fraternitates8 scelestas construendi, quod est omnino antiintegrativum!
Quidnam socialistae volunt praeterea? „Testimonia
peregrina facilius esse comprobanda“, „qualificationum comparabilitatem
demum probandam esse postquam Germania est introita“. Et
antea? Num puncta donabimus bonâ fide? Verumne? Itaque quoad
migrationis moderationem quaerendum est: Quonam modo haec ratio
se differret ab admigratione massali immoderatâ, quae nunc fit? Nunc
immigrator dicit: „Syria!“ et „Asylum!“ – Novus autem advena
invitatus dicet: „Testimonium speciale!“ „Eruditio!“ – Uterque autem
immigrator sine ullo documento testimonioque iubetur terram ingredi
et intra demum terram probatur. Unus – post longas causas iudiciales
factas sive iustê sive iniustê – permanebit! Alter postquam per annum
operam quaesivit (sive verê quaesivit sive non) – permanebit,
permissio prorogatur. Si îdem operam suscipit faciendam – statim
familia eius reconiungitur, advehuntur eius uxor liberique linguae
prorsus imperiti, post tres iam annos sedem habent certam. Et
socialistis in animo est ambo flumina migrationis unum iuxta alterum
fluxura esse. At hôc modo problemata nostra non solventur, sed
augebuntur! Immigrationi pseudoasylicorum etiam immoderatae nunc
addatur etiam importatio operariorum, qui coniecturâ tantum pro
qualificatis habentur – sine apto loco operandi praebito, sine victûs
comparandi facultate – tales homines semper primo esse admittendos
6 charta caerulea blue card.
7 societās parallēla Parallelgesellschaft.
8 frāternitās, -ātis f. Clan.
ut operarios “potentiales” – gaudebit solutor vectigalium9 de talibus
potentialibus casibus - procurationis socialis10! Si qui locus operandi
praebetur – non iam probatur efficientiae causâ, num qui petitor alius
praeferendus sit. Num Germani aut Unionis Europaeae alii incolae
hunc locum occupare possint – non rêfert! – en propriorum hominum
negligentiam, spiritûs communis absentiam incredibilem – nil
respicitur, nil fovetur nisi migratio translocatoria11 ab Nationibus
Unitis praedisposita. Necnon manifestum est auctores istius figmenti
id sibi gravissimum proposuisse, ut societas Germaniae immigratoria
instruatur margine iuridicâ et – bene audiatur! – ut ius civile
reformetur – id est ultima columna autonomiae germanicae. Nonne
iam est periculum, ne innumeris hominibus peregrinis cuiuslibet
originis non qualificatis civitate iureque suffragiorum donatis populus
germanicus mox privetur autonomiâ suâ? Alternativa Germaniae cum
curet commoda civium Germanorum, hôc in parlamento isti periculo
imminenti resistit animo firmissimo. Gratias vobis ago.

Poetria Anne-Ilse Radke de errore redactoris

Ad correctorem manuscriptorum meorum
Nunc redit ex Orco foedatis faucibus Hydra:
plus quam quinquaginta est numerus capitum
errorum et mendorum in textibus insitus ipsis,
quae, Gerarde-Hyla, stirpitus ante stilo
erueris, quam te nympharum blanda corona
detrahat a magnis Herculeis studiis.

Poeta Martinus Zythophilos de vere

Acris liquit hiems agros et urbem
nec iam mane leui micant pruina
campi, sed reduces canunt uolucres
et nido queritur reuersa Procne
facto mater Ityn memor doloris
et riuus posito rigore currit.
Fert tellus niuis immemor gelusque
flores nunc uarios nouo uirente
passim gramine, quo salax fruatur
post brumam lepus et famem prementem.
Heus, exire iuuat, iuuat uagari,
ut corpus foueat tepens mouendum
aura et pallida adhuc cutis colore
tinguatur. Remouet sibi fauente
gaudens uere puella, quo tegatur,
uestem crusque aperit femurque et omne
collum, bracchia liberat lacertos.

niedziela, 15 kwietnia 2018

Manus aliena

In pagina mea Facebookiana citavi Ovidianum (Ars amatoria):
Quae bene celaris, siqua tamen acta patebunt, 
Illa, licet pateant, tu tamen usque nega.
Amica quaedam mea commentata tamen id est, aliquantulum stomachando, alterum proverbium (Polonicum) adducens:
Si in furto prensus manu es, clama manum alienam esse. 

Domina daemonibus possessa iconas pingit

Ceterum, pictrix iconarum sat bona, mea quidem humili sententia, Dorothea nostra Cracoviensis est. Ecce imago iconica "Beata Virgo Corvina" ab ipsa nuper picta:
http://szamanka.eu/kruk/


Praeter tabernam gemmariam ambulando...

Dorothea, mulier Cracoviensis daemonibus possessa, modo mihi explanavit, cur Catherina - quam et ipsa cognoverat - me post matrimonium quattuor annorum reliquerit.
- Quotiens tu - rogavit me rhetorice - praeter tabernam gemmariam una cum Catherina ambulans pedem stitisti, ut tabernam hanc intrares anulumque sui amatae emeres ut, quandocumque te absente eum inspiciat, te ipsum prope adesse sentiat?
Dorothea scivit bene me numquam id fecissse. Numquam anulum ulli feminae emi, flores fortasse bis terve, adhuc memoria huius - me cum floribus in manu per vias ambulantem - horreo.
Sed, ut verum dicam, numquam praeter tabernam gemmariam una cum Catherina ambulavimus, nam illa ambulare omnino non amat - in quemvis locum autocineto vehitur.

Tertium bellum mundanum mox incipiendum?

Maxime clarus in Polonia fatidicus Christophorus (Krzysztof) Jackowski monet bombardationibus aeriis sociorum occidentalium (USAe, Britanniae & Galliae) in Syria orbem terrarum adduci posse in tertium bellum mundanum. Dixit nuperrime in percontatione diurnaria se spatio praeteritorum nonnullorum annorum sensisse aliquid mali gigni in Proxima Oriente. Maxime stomachari hac re coepit hoc mense Februario, cum res in Syria videbantur plus minusve pacatae. Gravissimum belli discrimen fore putat exeunte mense Aprili ineunteve Maio.
Ut ipse profitetur, non omnia sui oracula vera evenire; nihilominus, magna pars efficitur.
Biocolytae Poloni multoties officiales litteras gratulatorias domino Jackowski miserunt ob auxilia in victimis (saepissime pro dolor iam cadaveribus) criminum inveniendis.

czwartek, 12 kwietnia 2018

Ceterum annum habemus Domini re vera non 2018, sed potius ca. 2022-24

Ita esse propter errorem in calculatione monachi Dionysii Minoris. Matthaeus Evangelista docet Christum natum esse rege Herode regnante; secundum autem Lucam tempore census in provincia Romana Iudaea habiti, quem gubernabat Quirinius. Ex aliis (=Romanis) fontibus scimus Herodem vita discessisse anno - secundum nunc adhibitam annorum numerationem - quarto ante Christum natum. Censum Quirinianum perfectum esse fine septimi initioque sexti anni a.Ch.n.    
-----
Nihilominus, non esse signum sanitati meae bonum me hodie mane putasse nos annum 2012 habere. Mane saepe mens mea porro dormit, licet vigilet corpus (aut, re vera, semi-vigilat, nam post ambulationem centum metrorum iam fessus sum).

Calamitas ad portas? Non vero

Nunc demum comperi annum non iam 2012 sed 2018 habemus. Non ergo tam fatalis crastinus dies ut putavi. Laetamini!

Calamitas ad portas!

Cras dies Veneris, simul 13mus dies mensis. Mens autem Aprilis vero fatalis: incipit die stultorum, finit autem vigiliis festi sicariorum (=communistarum). Ceterum, m. Aprili saepissime Christus moritur. Insuper, annus 2012 numerologice ominosus: 2 et 0 et 1 et 2 dant 5, at 5 non dividitur per quemlibet numerum nisi ipsum atque unum. Non dividitur etiam per zero!
Exspectate malos nuntios.

środa, 11 kwietnia 2018

Decem res hilares

Modo accepi per cursum Facebookianum (FB Messenger) litteras dicentes:
Decem Res Hilares
1. Non potes aures tuas sine usu speculi videre.
2. Non potes pilos in capite tuo numerare.
3. Non potes naribus aera spirare lingua ore proiecta.
4. Tu modo conatus es actionem in puncto 3. descriptam perficere.
6. Cum conatus sis actionem in puncto 3. descriptam perficere, repperisti id perfici re vera posse, licet videaris id faciendo quasi canis.
7. Nunc stomacharis nam intellexisti te deceptum fuisse (in puncto 3.).
8. Non invenisti adhuc punctum 5. omnino deesse.
9. Modo probasti, utrum re vera punctum 5. deest.
10. Mitte has litteras ad amicos, ut etiam hi hilares fiant.

niedziela, 8 kwietnia 2018

Flos hibisci

Non solum ego bibo dococtionem floris hibisci (addito interdum esiccato fructu rosae caninae*), densissime concentratam, ut "vinum vespertinum". Ut nuntiat de Cairo Magna amatrix mea, in cauponis ibi similem potionem praebent.
- Est quasi nostra whiskey - dixit ei hodie caupo ridens. - Seu potius vinum nigrum.
* Ne nimis tamen addas rosae, nam sapor hibisci praevalere debeat.

Poeta porro ad Soluam degit

Et uites, ubi Solua murmurat, fert
ingentesque fabas curcubitasque
magnas terra ciconiasque nutrit,
quamquam respuit, ut fit, ales acri
et longo ore fabas curcubitasque
et ne uina quidem bibit locorum.

(Martinus Zythophilos)

sobota, 7 kwietnia 2018

Maribus semper pars melior

Olim oliorum homines igne uti nondum sciverunt, ergo carnem sole assabant. Bene assatam partem superiorem viri comedebant, mulieres autem minus assatam partem imam. Ita docet mythus gentis Shiluk. (Maguelonne Toussaint-Samat, "Naturalic ac moralis historia ciborum")

czwartek, 5 kwietnia 2018

Ignis electricitate melior

Mahmud, amator iuvenis (27 annos natus) meae amatricis (Hanna, 54 a.n.) civis Aegyptiacus est moribus omnino hodiernis, mente liberali praeditus, diceres incola alicuius terrae occidentalis; munere programmatoris computatralis fungitur. Meschitam unoquoque die Veneris adit, preces quinquies per diem dicit, sed nihil porro. Cairi Magnae habitat, ubi ceterum maritus meae amatricis (49 a.n.) degit, negotiator magnae internationalis mercaturae.
Mox, tempore mensis sacri Ramadan, qui mens hoc anno 15 V-14 VI cadit, Mahmud visitationem exspectat familiae sui in paeninsula Sinai in tentoriis habitantis, nam nomades sunt. Ut tales mores maiorum magis quam Cairenses observant ac numquam e.gr. aquam bulliculo electrico coctam bibunt. Miser Mahmud debet vetus vas metallicum theanum, quod igni imponatur, emere.  
Amatrix mea magno corde praedita est. Praeter maritum duosque amatores multas "amicitias calidas" interretiales tenet. Ego, homo moribus pravis, fere iam Mahmud amo, ille autem me odit - ex amicis suis Facebookianis delevit. Narrat Hannae - quae ipsa filium 27 annos natum habet, ergo non semper se facile ob amicitiam cum Mahmud sentit - "amorem esse sine aetate". Aurea dicta.
Est mihi ita quasi familia Arabica, fons multarum fabularum.

Miseri unigenae

Bis tantum esse in summa intermedia per terras Europae numerum suicidiorum inter unicos filios filiasve quam apud hos, qui fratres sororesque habent; hi multo rarius manus sibi inferunt. Aliquis mihi id dixit, sed qua auctoritate dixerit, ignoro. Fortasse verum non est.

Cibi, qui nocent - secundum s. Hildegardam

Nonnullos cibos s. Hildegarda Bingensis suasit ut edamus, ut faba, pisum, radicula, fungi, cepa, allium, beta, cucurbita, brassica. Alios putabat nobis sanitati nocivos, ut sint fraga (nimis prope terram nascuntur, ergo in aere putro), ampeloprason (cum sumatur recens, mutat sanguinem necnon humores corporales in res sibi contrariae; edi potest tantum, si omnino, vino aut aceto diu maceratus), lentes (referciunt stomachum inutili cibo, incitant humores morbidos), mala Persica (bonos humores abigunt, quorum loco in stomacho mucus accumulatur), pruna (melancholiam efficiunt), pira, sed tantum recentes (fructus gravis, haemicraniam efficit atque pressionem pulmonis, eius causa humores durescunt circa iecur pulmonemque, qui fiunt quasi plumbei, graves morbos in se attrahendo).
Plane insaniebat s. Hildegarda.  

środa, 4 kwietnia 2018

Saltatio contra dementiam proficit

Saltando semper iuvenes mente manemus - docet investigatio a Germanis studiosis Magdeburgenses, duce doctrice Kathrin Rehfeld, in actis "Frontiers in Human Neuroscience" (Limites neuroscientiae humanae) modo divulgata. Repertum esse omnes corporis exercitationes sanitati mentis senium prodesse, maxime tamen saltationes. Investigati seniores per nonnullas septimanas fruebantur saltationibus generum jazz (s. jassica), square (s. quadrata), Latin-American (s. Latino-Americana), line (s. linearis).
Memores tamen esse debemus Ciceroniani "nemo fere saltat sobrius nisi certe insanit". Itaque aut insanus-madens, aut demens-sobrius? Quantum horribile optio!

niedziela, 1 kwietnia 2018

In carcerem ire volo!

27,3% civium Iaponiae plus quam 65 annos nati sunt. 40% horum aut familia carent aut habent propinquos sed eos rarissime vident. Rebus ita stantibus multi (etiam, nisi praesertim, mulieres) crimina parva faciunt, ut in vincula dentur. In carcere enim saltem aliquos socios inveniunt. Ita docet ivestigatio novissima Bloombergiana.

Prima (d. m.) Aprilis

Hodie, Kalendis Aprilibus, in multis terris et Veteris et Novi Mundi dies lugendi sive iocorum celebratur. Nos Poloni hunc morem "primaprilis" (una voce scriptum) nuncupamus, neque multi originis verbi scii sunt. De ipso more Vicipaedia Latina:
https://la.wikipedia.org/wiki/Ludificatio_Kalendarum_Aprilium
Ego memor sum ioci Primae Aprilis a statione (statali) televisifica olim (ca. annum 1976) divulgati: a crastino die systema chronometricum omnino mutatum iri - loco 12 horarum 60 quaeque minutarum habebimus 10 horas 100 minutarum; horologia a horologiariis gratis sunt ad novum systema aptanda. Postero die mane haud pauci homines (imprimis provectae aetatis), qui id crediderint, per totam civitatem ante tabernas horologiarias stabant adventum horologiarii exspectantes.

De ovis Paschalibus

De origine ovorum Paschalium Eduardus Minnesotianus, in epistula ad Gregem Laitne Loquentium missa, scribit haec:
Multae coniecturae de origine horum ovorum Paschalium lepŏrum inveniri
possunt hoc in loco (libro 1682 edito Latine et Theodisce):

https://eur02.safelinks.protection.outlook.com/?url=https%3A%2F%2Fdrive.google.com%2Fopen%3Fid%3D10-Mp4ukLJjmt0LYhmrtC55Da4QO-Y-DC&data=02%7C01%7C%7Cb42eee27a80d4500f86f08d5979326de%7C84df9e7fe9f640afb435aaaaaaaaaaaa%7C1%7C0%7C636581580618683602&sdata=oebE7d3Z70mkavbZz2pl6%2Ft1Qn%2Bwyl%2F%2BHxMsYao3keA%3D&reserved=0
Media pagina sexta incipitur longa sectio textus qua dantur multae
rationes quibus nobis suadetur ne talia ova comedamus:
§. 10 Monachus quidam Franciscanus, cum in festo Paschatos collecta ova
a se ad duritiem cocta, ad saturitatem edisset, adstricto ventre, qui
neque Clysteribus, neque medicamentis, cederet, obiit; ceu scribit
Brasavolus ....

Dies natalis I. Casanova

Cras, altero die m. Aprilis, dies est natalis Iacobi (Giacomo) Girolamo Casanova (1725-1798), qui dicitur inter umbras numerare, quae libentissime ad symposia spriritistica, cum evocata sint, adcurrere. Inquietus post mortem, sicut et vivus fuerat. Nemo fortasse tantopere patriam (Serenissimam) amabat, nemo tantopere a patria fugabatur.
Mihi periucunde olim erat tota volumina diarii eius legere (licet lingua Gallica mea claudicet), admiranti imprimis modum eius cogitandi necnon pericula vitae luctandi.

Dies Sabbati Paschalis

Die Veneris, die scilicet mortis Salvatoris, vespere figura altaris Christi crucifixi in eclesiis panno purpurato tegitur - Iesus enim in sepulchro depositus est, non porro in cruce. Sed die Sabbati (=d. Saturni) pannus adimitur, licet ipse Iesus demum tertio die Dominica (=d. Solis) mane in vitam redire dicatur; crux ergo usque hoc tempus tegi panno - mea humili sententia - debeat.
Adesse hypothesin generis "theoriae coniurationis" die Sabbati iam rumores Hierosolymis perscrebruisse Christum resurrecturum. Unde fons rumoris, certe nescimus.
Ipse ante mortem professus est se in vitam reversurum (Mat. 27, 63), sed hoc nemo tunc credidit.