DE PUELLA MANIBUS ORBATA
auctoribus fratribus Gullielmo Carolo & Iacobo Ludovico Carolo Grimm
Quidam molitor paulatim et gradatim ad inopiam redactus nihil
possedit nisi molinam magnamque arborem mâlum, quae stabat post
illam. Aliquando molitor cum in silvam iisset lignatum, aliqui senex
eum adiit, quem numquam viderat, et: “Quid” inquit “te vexas
arboribus findendis, ego te ditificabo, si quidem mihi promiseris id
quod stat post molinam tuam.” – ‘Quid hoc est nisi mâlus mea’
molitor cogitavit, affirmavit, ascripsitque viro alieno. Is autem
molitorem irridens abiit. Molitor cum domum veniret, uxor ei obvênit
et: “Heus” inquit “molitor, unde veniunt subito tantae divitiae in
domum nostram? Subito omnes cistae et capsae sunt plenae, nullus
homo eas attulit; nescio quomodo hoc factum sit.”
Molitor respondit: “Hoc effectum est a viro alieno, in quem in silvâ
incidi; qui mihi promisit magnos thesauros: ego autem invicem ei
ascripsi id quod stat post molinam; magnam mâlum licet ei demus pro
illis.” – “Eheu marite” uxor territa inquit “iste fuit diabolus: non
locutus est de mâlo, sed de nostrâ filiâ, quae post molinam stetit aulam
verrens.”
Filia autem molitoris erat puella pulchra piaque, et per tres annos vixit
timorata expers peccatorum. Spatio temporis transacto cum dies
veniret, quo diabolus voluit venire eam abducturus, puella se lavit, ut
esset pura, et cretâ coronam circa se delineavit. Diabolus apparuit
quidem valdê maturê, sed non potuit puellae appropinquare. Īdem irâ
incensus molitori dixit: “Aufer illi omnem aquam, ne possit se lavare,
nam alioquin nullam vim possum adhibere in illam.” Molitor, quia
timuit, hoc fecit. Postridie mâne diabolus rediit, sed illa lacrimavit in
manûs suas, ut essent prorsus purae. Tum diabolus iterum illi non
potuit appropinquare et irâ incensus dixit molitori: “Abscîde illi
manûs, alioquin nullam vi in illam possum adhibere”. Molitor horrore
perfusus respondit: “Quomodo abscîdam manum filiae meae
propriae!” – Tum maleficus ei minatus: “Nisi” inquit “hoc feceris, tu
eris meus et te ipsum mecum abducam.” – Pater autem timore
correptus promisit se esse obtemperaturum. Tum puellam adiit et:
“Mea filia” inquit “nisi tibi ambas manûs abscîdero, diabolus me
abducet. Timore correptus illud promisi. Adiuva me perclitantem, qui
sim in angustiis, et ignosce mihi malum, quo te afficiam.” – Puella
autem: “Câre pater” inquit “fac de me quidcumque vis, nam sum filia
tua”. Deinde ambas manûs deposuit et passa est easdem abscîdi.
Deinde diabolus vênit tertio, sed puella tam diu tot lacrimas flendo
instillaverat bracchiis obtruncatis, ut tamen esset prorsus pura. Ideo
diabolus coactus est, ut cederet et omni iure puellae privaretur.
Molitor autem: “Per te” inquit “tanta bona accepi, ut te per totam
vitam curabo copiosissimê”. Sed illa respondit: “Hôc loco non potero
manere; volo abire, homines misericordes tantum mihi dabunt,
quantum mihi erit necessarium”. Deinde sivit sibi bracchia mutilata
dorso alligari, et sole oriente profecta est. Puella iit per totum diem,
usque dum fieret nox. Tum vênit ad hortum regium et in lunae luce
nitidâ vidit stare arbores fructibus pulchris plenas; at non potuit
introgredi, nam hortus circumdatus erat fossâ aquaticâ. Cum autem
puella per totum diem migravisset nullumque frustum cibi comedisset
et fame vexaretur, intra se cogitavit: ‘Eheu, utinam horto insim, ut
comedam aliquem e fructibus, alioquin tabescam’. Tum genua flexit,
Dominum Deum advocavit, oravit. Subito advênit angelus, qui
catarractâ aquae clausâ effecit, ut fossa aresceret et puella pervadere
posset: Nunc eadem angelo comite iit in hortum. Quae vidit arborem
pomis plenam, quae erant pulchra pira, sed omnia erant numerata.
Tum puella accessit et unum ore ab arbore decerptum comêdit, ut
famem expleret, sed non plura. Hortulanus autem hoc vidit, sed cum
angelus apud puellam staret, timuit et putavit puellam esse phantasma,
tacuit, non ausus est vocare aut phantasma alloqui. Puella autem piro
comeso saturata in virgultum abiit se abditum. Rex autem, qui erat
possessor horti, postridie mâne devênit, numeravit, vidit unum pirum
deesse, quaesivit ex hortulano, quo idem pirum esset ablatum; idem
non iacêre sub arbore, tamen deesse. Tum hortulanus: “Hesternâ
nocte” inquit “aliquod phantasma introgressum a manibus vacuum
unum pirum comêdit ore decerptum”. – Rex autem: “Quomodo”
inquit “phantasma trans aquam invasit? Et piro comeso quo iit?” –
Hortulanus autem respondit: “Aliquis de caelo vênit veste niveâ
indutus, qui catarractâ claudendâ aquam inhibuit, ut phantasma
transiret per fossam. Quia pro certo habui illum fuisse angelum, timui
neque quaesivi neque vocavi. Phantasma cum primum comedisset,
recessit. Rex: “Si ita est” inquit “ut dicis, hac nocte apud te vigilabo”.
Cum advesperasceret, rex vênit in hortum secumque adduxit
sacerdotem, qui phanasma alloqueretur. Omnes tres sub arbore
consederunt et attenderunt. Mediâ autem nocte puella e virgulto
erepsit, arborem accessit, iterumque comêdit pirum ore decerptum,
iuxta eam stabat angelus veste niveâ indutus. Tum sacerdos egressus:
“Venistine” inquit “a Deo missa an e mundo? Esne phantasma an
homo?” – Illa respondit: “Non sum phantasma, sed homo miserabilis,
ab omnibus relicta excepto Deo”. Rex autem: “Si ab omnibus
hominibus es relicta, tamen ego te non relinquam”. His dictis puellam
secum adduxit ad castellum suum regium, et quia ea fuit eximiê
pulchra et pia, ex animo amavit, curavit, ut puellae fabricarentur
manûs argenteae eamque in matrimonium duxit.
Anno transacto, cum rêgi esset expeditio facienda, iuvenem reginam
mandavit matri et: “Si erit in puerperio, bene curate et colite eam, et
statim de hac re scribite mihi epistulam.” – Nunc regina puerum
peperit pulchrum. Tum mater vetula properê de hac re scripsit, ut
nuntiaret rem laetam. Nuntius autem in itinere ad rivum quievit et
longo itinere fatigatus obdormivit. Tum vênit diabolus, qui semper
cupiebat iuveni reginae nocere, et in loco epistulae maternae posuit
alteram, in quâ scripserat reginam peperisse cambionem1. Rex
epistulam legens territus est et magno maerore afflictus, sed
respondens scripsit, ut reginam bene colerent curarentque, dum ipse
adveniret. Nuntius cum hac epistulâ rediens eodem loco quievit,
iterumque obdormivit. Tum iterum vênit diabolus aliamque epistulam
perae imposuit, in quâ scriptum erat occidendam esse reginam cum
infante. Epistulâ acceptâ mater vetula vehementer territa est, incredula
rêgi rescripsit, sed non accepit aliud responsum, quia diabolus nuntio
semper supposuit epistulam falsam, et in ultimâ epistulâ scriptum erat,
ut indicio veritatis reservarent reginae linguam oculosque.
Sed mater vetula lacrimans, quod effundendus esset sanguis tam
innocens, nocte curavit cervam afferendam, cuius linguam oculosque
exsectas reservaret. Deinde reginae dixit: “Non patior te necari, ut
iubet rex, sed tu non debes hîc remanere. Abi cum infante tuo in
mundum longinquum, ne umquam redeas”. – His dictis socrus
infantem nurûs dorso alligavit et misera regina abiit oculis lacrimosis.
Quae vênit in magnam silvam feram, ibidem genua flexit et oravit
Deum, ut ei appareret angelus Domini eamque duceret ad parvam
domum, cui affixum erat indiciolum, in quo inscripta erant verba haec:
“Hic gratis habitat unusquisque”. E domunculâ egressa est virgo
nivea, quae dixit: “Salva sis, regina” illamque introduxit. Deinde
eadem virgo ligamento soluto puerulum de dorso sumpsit, mammis
matris apposuit, ut biberet, et lectulo imposuit pulchrê praeparato.
Tum mulier misera: “Unde” inquit “scis me fuisse reginam?” - Virgo
nivea autem respondit: “Angelus sum a Deo missus, ut te filiolumque
tuum curem”. Deinde mulier in domo remansit per septem annos et
bene curata est, et veniâ Dei effectum est, ut propter mulieris pietatem
manûs abscisae ei denuo crescerent.
Tandem rex expeditione finitâ rediit domum et primum voluit videre
uxorem filiolumque. Tum mater eius vetula lacrimans: “Tu male vir”
inquit “quid mihi scripsisti, ut necarem duas animas innocentes!” et
filio monstravit illas epistulas duas, quas maleficus falsaverat, et:
“Feci” inquit “quae mihi imperaveras” et illi monstravit indicia
linguam oculosque. Tum rex coepit flere etiam amarius de uxore suâ
miserrimâ suoque filiolo, ut matrem vetulam eius misereret, et ei
1 +cambiō, -ōnis m. Wechselbalg.
diceret: “Ne fleas, illi adhuc vivunt. Clam curaveram mactare cervam,
ex quâ sumerem indicia, sed uxoris tuae dorso infantem alligavi
illamque iussi abire in mundum longinquum et promittere, ne umquam
huc rediret, quia tu ei tam vehementer irascereris.” – Tum rex: “Ibo”
inquit “tantum, quantum caelum est caeruleum, neque comedam
neque bibam, usque dum reperiam caram meam uxorem carumque
meum filium, nisi interim erunt interfecti vel fame perierint”.
Deinde rex circumvagabatur, per septem ferê annos in omnibus
cautibus cavernisque saxosis quaeritavit, sed cum non inveniret,
cogitavit illos periisse. Per illud tempus totum rex neque comêdit
neque bibit, sed Deus eum servavit. Tandem autem pervênit in
magnam silvam ibique invênit parvam domunculam, cui affixum erat
indiciolum, in quo inscripta erant verba haec: “Hîc gratis habitat
unusquisque”. Tum exiit virgo nivea; manu apprehensâ regem
introduxit et dixit: “Salvus sis, domine rex” et ex illo quaesivit, unde
venisset. Rex autem: “Per septem ferê annos” inquit “circumvagatus
quaerito uxorem et filiolum, sed invenire non possum”. Cum angelus
rêgi praeberet esculenta et potulenta, is non accepit nihilque voluit nisi
paululum requiescere. Tum cubitum iit faciem suam panno obvolvit.
Deinde angelus iit in cubiculum, ubi regina sedebat cum filio, et ei
dixit: “Exi cum filio tuo, nam veniet maritus tuus”. – Tum regina iit
illuc, ubi iacebat rex et pannus de eius facie decidit. Tum illa: “Puer
dolorose, tolle pannum patri tuo, et retege eius faciem.” – Puer autem
pannum sublatum patris faciem retexit. Quod rex audivit dormiens et
libenter sivit pannum iterum decidere. Tum puerulus impatiens: “Cara
mater” inquit “quomodo tegam patris faciem, quamvis nullus pater
mihi sit in mundo? Didici orare: ‘Pater noster, qui es in caelo’; tum
mihi dixisti patrem meum esse in caelo et esse Carum Deum;
quomodo noverim virum tam ferum? Iste non est pater meus”. – His
auditis rex surrexit et interrogavit, quis esset mulier. Tum illa: “Ego”
inquit “sum uxor tua et hic est filius tuus dolorosus”. Rex autem
manûs mulieris vivas cum conspiceret: “Uxor mea” inquit “erat
manibus argenteis”. Illa respondit: “Manûs meae naturales ut
recrescerent fecit Deus propitius” et angelus in cubiculum iit, attulit
manûs argenteas rêgique monstravit. Nunc tandem rex cum certo
cognosceret adesse caram suam uxorem carumque suum filium, eos
osculatus et laetatus: “Lapis” inquit “ponderosus cecidit de corde
meo”. Tum angelus Dei iterum omnes unâ cibavit; deinde domum
ierunt ad matrem rêgis vetulam. Tum longê latêque gaudium est
obortum maximum et rex et regina iterum celebraverunt nuptias et unâ
vixerunt laetissimê usque ad finem suum beatum.
Ten komentarz został usunięty przez administratora bloga.
OdpowiedzUsuń