Praeteritos 18 annos plures discipuli studentesve necnon magistri US-Americani vitam ob sclopetationem (Anglice shooting) amiserunt quam toto spatio XX saeculi.
Periti sociologiae aliarumque artium, moti nuperrimo casu 17 victimarum caesorum a sclopetatore Nikolas Cruz (19 annos nato) in Floridensi lyceo Marjory Stoneman Douglas High School, putant sclopetationes Americanas iam non singulos casus, sed epidemiam esse.
Relationibus historicis investigatis patet phaenomenon sclopetationis in scholis universitatibusque coepit anno 1979. (Antea adfuerat unus solus casus, cum AD 1940 furiis raptus rector cuiusdam scholae mediae sclopetando necavit sex adultos, in numero quorum fuit curator scholarum localis.) Annos octogenarios XX saec. 12 discipuli vel magistri in sclopetationibus necati sunt, nonagenarios - iam 36. Nostro autem XXI saeculo in 13 sclopetationibus in scholis Americanis peractis vitam amiserunt 66 homines, 81 sauciati sunt.
Saepissime sclopetatores discipuli/studentes iuvenes sunt, qui quibusdam difficultatibus mentalibus, ut sociopathia, laborent, licet in casu tantum novem patratorum morbi psychici graves a medicis declarati sint.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz