środa, 17 lutego 2016

Meditationes post-Dahabianae (II)

1. Ita partim in aeronavi, partimque in sella pertusa domi Adamianae sedens legi 600-paginarum "Historiam secretam" Donnae Tartt. De Latinitate Graecitateve auctricis variam habeo opinionem, unam tamen rem, scilicet de Furiis/Eryniis, optime scripsit, sententiam in os Juliani Marrow, unius protagonistarum, ponens:
- (...) quomodo haec homines in insaniam adduxerint? Maiorem vocem dederunt hominis dialogo internali, amplificans usque exagerrationem eius proprietates, ut homines tantopere seipsi fierent, ne id porro pati possent.
Porro, si bene memini, dixit Marrow solum refugium a Furiis fuisse/esse amorem alicuius alterius hominis, sed tunc seipsum perdere potes.
2. De odoribus animalium, qui nasum male infestant scripsi, sed oblitus sum addere ceterum aerem perspicuum clarissimumque omnium mihi notorum mundi regionum hic habent, nulla in vicinitate industria. Quod statim post reditum Varsoviam sensi, at K. promo post reditum die vespere dixit se (Varsoviae) cotidie sentire "materiam malam" in naribus cumulari, Dahabiae autem numquam.
3. Caffeam fortasse optimi fabae generis habent – nam prope Aethiopiam, patriam caffeae, sunt – sed eam non in machinis pressoriis, sed in ollis parvis coquunt. Potio ergo, mea saltem sententia, gustatu non optimo evenit at palma primorum in re caffearia danda sit porro Italis. Ceterum, caffeae cardamomum (Elettaria cardamomum), ut melius sapiat, addunt. Addunt quoque cardamomum, praeter thymum et cinnamomum, theae Beduinorum – quam gustatu optimam ubique habent hospotibusque aut parvo pretio aut gratis praebent.

Cena Hannibalis Lecter

Caietanum (Kajetan) Poznański, virum 27 annorum omnibus puto Latinistis Varsoviensibus (praeter me!) notum, esse auctorem epodi pseudo-Horatiani, quem publicavit in actis mentruis "Maeander" anno 2014:

HANNIBALIS LECTER CENA
En convolant huc ad dapem Musae sacrae,
Carnariam dapem meam!
Quin, coepimus cum bracchiis tibicinis,
Qui perperam iam non canet.
Fucus necatus – redditus concentus, heus!
Mihi sonet, symphonia!
Ac hic cerebrum garruli Platonici.
Sentitis? Ut divine olet!
Frictum coquo nunc semidulci punico,
Ineptiae sunt perditae.
Cenae cacumen: quinquies iecusculum
Ex vilibus scriptoribus.
Quod quinque, solum quinque – paulo paenitet,
Sed ceteros, pol, cepero!
Cenate, carae – vos amatis me ferum,
Nam grandis ars caedem essurit.

ARGUMENTUM: Carmen stilo atque metro Epodos Horatianos imitans, in quo apparet persona e libris Thomae Harris et pelliculis cinematographicis ab eis derivatis omnibus fere nota.

Nunc autem biocolytae Varsovienses suspicuntur Caietanum caedis horribilis cuiusdam mulieris, cuius caput secaverit. Ipse Caietanus latet, verisimiliter extra Poloniam profectus. Diurnarii pessime de eo scribunt, putant "Hannibalem Lecter Polonum", suspiciuntur aliarum caedium, de quibus nondum sciamus, nonnulli suggerunt eum partem cadaveris comedisse (cui rei biocolytae negant). Amica mea autem, Latinistria Varsoviensis, quae Caietanum bene noverat, dicit eum non posse talem necem "sanguine frigido" perfecisse; credit fortasse eum implicatum esse in machinationem cuiusdam tertiae partis.
Ego nescio, quid sentiam; utique nex huius mulieris facinus psychopathae mihi videtur (at nonnulli dicunt Caietanum, ceterum virum omnino normalem, socialem, amicum ceteris bonum, ultimos menses aliquantulum mire se gesisse).
Ausus sum epodon hic divulgare, nam divulgassem iam prius (id est, ante crimen), si de eo scivissem. Etiam si monstrum sit Caietanus, poesis eius criminis rea non est.

poniedziałek, 15 lutego 2016

Nuntii Iconoclastae (ad usum "Ephemeridis") plus minusve praeteritae septimanae

Bosnia et Herzegovina officialiter petivit, ut nova terra sociae Unionis Europaeae fieret.

Deletae sunt omnes – quattour menses iam suspensae – sanctiones Unionis Europaeae contra Rutheniam Albam (Belorussiam) praeter commercium armorum, decreverunt Bruxellis ministri rerum externarum 28 terrarum sociarum UE. Valebit porro interdictio itineris in UE quattuor personarum, qui suspiciuntur actuosos oppositarum regimini partium vexasse, nisi etiam necasse (170 aliis aulicis praesidis Alexandri Lukashenka itinera in Europam facere abhinc licebit). Prohibitio commerci valebit cum tribus negotiationibus Alba-Ruthenicis.

Regimen Iraniae vetuit in hac terra celebrationem diei sancti Valentini, quae celebratio secundum Teheraniam propagat "degeneratum cultum occidentalem", nuntiat ephemeris "Daily Mirror".

Saltem 30 homines vitam amiserunt in ictibus tromocratarum gregis Boko Haram contra vicos Christianos Nigeriae boreo-occidentalis Jakhari et Kahifa.

Habanae Cubanorum convenerunt in hac terra simul itinerantes papa Franciscus et patriarcha Muscoviae Cyrillus. Qui erat primus post memoriam gentium conventus ducis ecclesiae catholicae cum ductore maximae ecclesiarum orthodoxarum, sc. Russicae.

Cansiopoli (Kansas City) in archivis musei inventam esse adhuc ignotam picturam Hieronymi Bosch, monstrantem sanctum Antonium aquam e rivulo urna haurientem. Adhuc picturam putabant periti ab uno discipulorum scholae Boschiane pictam, nunc tamen comparatio cauta cum "Sancto eremita" necnon "Ultimo iudicio" monstraverit has tres picturas eadem manu esse factas.

Foederalia Agmina Securitatis, sive agentura speculatoria Russorum, putat reos ictus tromocratici in aeronavem Russicam – quae mense Ianuario 2015 anni in terrram decidit prope aeroportum Aegyptiacum Sharm el-Sheikh, 224 homines necans – esse motum clandestinum pan-Turcicum nomine Lupi Ravi, nuntiat ephemeris "Kommiersant".

Meditationes post-Dahabianae (I)

Octo dies modo cum K. mansimus Dahabiae (Arabice Dahab) in ora maritima Sinus Aqabianae Maris Rubri. Adam, amicus noster, domum ibi possidet, ubi licebat nobis gratis manere. Vilissimum quoque iter: volatus Cracovia -> Eilat Israelianorum stat solis ducentis aureis, certe debebamus quoque tramine Cracoviam petere, deinde laophoro publico Israeliano transitum limitalem Eilat/Taba (ubi Israelianis centum siclos solvere debes, ut te e terra suorum relinquant), sed summa summarum iter non fuit valde ponderosum crumenae nostrae.
Oppidum Dahab re vera duo oppida sunt: Dahab I, id est 1.400 incolae Arabes habitantes in aedibus parvis unius aut maxime duobus tabulationis cum adiacentibus ovilibus, saeptibus, stabulisve (plenis ovium, caprarum, camelorum, gallorum, gallopavonum, anatum etc.; quorum omnium foetor multis in locis naribus difficilis) necnon Dahab II, sive 300-400 incolae peregrini (ut Adam noster), habitantes in aedibus plus minusve luxuriosis, sine animalibus (praeter testudines solitarios hic et ibi errantes, sicut in viis canes erratici). Tertia pars hominum, quos in oppido hoc vides, sunt peregrinatores: et peregrini [sed horum non multi post ictum tromocraticum in aeronavim Russicam ante annum] et Aegyptiaci divites ex Cairo Magna aut Alexandria, advenientes imprimis ad urinandum, nam scatet litus corallietibus visu vero perpulchris (quae corallieta et ego, sqaulorum perterritus, a K. coactus bis natando inivi).
Mihi maxime placebat ambulatio iuxta litus maris longitudine ca. 3-4 chiliometrorum solis pedestribus relicta, unde aspectus ad alterum Sinus Aqabianae litus valde montuosum valdeque mysteriosum, scilicet Arabiae Saudianae. Sed quoque parva oppidi angiporta inire me iuvabat, ut vitam veram Arabum paululum inspicerem.
Ceterum, conamina trium mensium linguae Arabicae studere omnino (fere) frustra feci, nam: 1) dialectu locali utuntur; 2) non vero cupiunt tecum loqui, quasi nolint nos, Europaeos, mundum ipsorum nimis adoriri, quasi continuo dicerent: Amamus vos ut hospites, sed mementote nos et vos omnino alio in orbe terrarum vivere.
Cuius rei exemplum bonum Awwad, taxiraedarius amicusque Adam, qui nos in limite Israeliano expectaverat, deinde ad varia loca visitatu digna taxiraeda sua tribus diebus vehebat, permulta colloquia trivia nobiscum tunc habens. Etiam ad domum suam familiamque inspiciendam nos invitavit sed... de rebus gravioris momenti (ut ex. gr. cogitata politica sive de moribus cotidianis Arabum) numquam collocuti sumus, neque relationem nostram in amicitiam mutare nobis contigit (at fortasse non conati sumus satis?, ceterum communicatio nostra non facilis erat, Awwad sciente plus minusque ducenta verba Anglica, quibus nihilominus fabre utens de omni fere re communicare valuit).
Sed placuit nobis valde modus vivendi Arabum: sine curis, sine festinatione, secundum regulam: Sit, quid Deus vult.  
Placebat quoque caelum nocturnum intueri, cum nonnulllis constellationibus mihi ignotis – sed peritus astronomiae minimus sum – necnon Luna crescente alia omnino quam in Polonia positione (hic enim, in Aegypto, "iacet" Luna horizontaliter).
Placebat et esca Arabica: placenta (pita) cum pastis e faba, cicere aut melongena factis, parvulo usu carnis. Id est... placuit labris, sed non intestinis, ergo magnam partem itineris in latrina domus Adamianae mansi, sat multa ibi scitu digna legens, imprimis librum "Aegyptus: haram, halal" (Aegyptus: per fas et nefas[1]) Petri (Piotr) Ibrahim Kalwas, diurnarii Poloni, qui ante septem annos in fidem musulmanam convertit (Alexandriae cum uxore pueroque vivit, observator est vitae cotidianae Arabum cautissimus).




[1] Aut fortasse: modo fas, modo nefas, nam "per fas et nefas" significationem aliam habet: omnibus viribus/subsidiis etc.

piątek, 5 lutego 2016

Telegraphium opticum in antiquitate

Telegraphium opticum apud Graecos Romanosque iam notum esse monstrat Plinius (II, 181); qui de "turribus ignibusve praenuntiis" obiter, quasi de re omnibus nota scribit, narrans de variis horis eodem tempore variis in regionibus valentibus:
Ideo nec nox diesque, quamvis eadem, toto orbe simul est, oppositu globi noctem aut ambitu diem adferente. multis hoc cognitum experimentis, in Africa Hispaniaque turrium Hannibalis, in Asia vero propter piraticos terrores simili specularum praesidio excitato, in quis praenuntios ignes sexta hora diei [hodierna 12 meridiana?] accensos saepe conpertum est tertia noctis [hodierna 21, sive 9 pomeridiana?] a tergo ultimis visos.

czwartek, 4 lutego 2016

De Christo sub pondere crucis cadente

Irka, amica mihi omnium fidellima simulque catholica pia, animadvertit nullo in loco quattuor evangeliarum descriptioni passionis Christi adesse mentionem Iesum sub pondere crucis cecidisse, at in mysterio Viae Crucis ter observamus Salvatorem in terram cadentem. De hac re rogavi sapientissimos sodales Gregis Latine Loquentium. Ecce, tale responsum mihi attulit Daniel quidam Mexicopolitanus:

Iesus quidem sub cruce (vel saltem, ut putant periti, sub illa crucis parte quam baiulabant damnati) non facile ambulabat. Scriptura vero, cum loquitur de Iesu via ad locum crucifixionis, ‎paucis verbis utitur, et profecto non narrat Iesum cecidisse. Nihilominus iam ex antiquitate pias traditiones, velut memoriae eventuum, Iesum cesum memorant. Praeterea, stationes exercitii viae crucis variabant secundum varietates locorum. Hodie XIV sunt stationes, et credo quantitatem hanc a consuetudine Franciscanorum derivatam esse. Estne quis, qui nos certiorem faciat?

Facile est quidem deducere Iesum cecidisse. Qui fessus, sanguinans, debilisque ambulabat. Nam (ut Scriptura dicit) necesse fuit carpere hominem quodam (Simonem) ut crucem baiulasset post Iesum. Immo, fortasse Iesus non tantum ter cecidit... Nescimus.

(Sub pontificatu Ioannis Paulis II ‎facta est serie stationum, quae sunt omnes derivatae a textu evangelico; ego autem malo seriem traditionalem, ubi invenitur quoque statio de muliere, quae absterget vultum Iesus. Quae factum non invenitur quidem in Evangeliis; sed quis est qui plane neget vim et fructum huiusmodi contemplationis?)