Telegraphium opticum apud Graecos
Romanosque iam notum esse monstrat Plinius (II, 181); qui de "turribus
ignibusve praenuntiis" obiter, quasi de re omnibus nota scribit, narrans
de variis horis eodem tempore variis in regionibus valentibus:
Ideo
nec nox diesque, quamvis eadem, toto orbe simul est, oppositu globi noctem aut
ambitu diem adferente. multis hoc cognitum experimentis, in Africa Hispaniaque
turrium Hannibalis, in Asia vero propter piraticos terrores simili specularum
praesidio excitato, in quis praenuntios ignes sexta hora diei [hodierna 12 meridiana?] accensos saepe
conpertum est tertia noctis [hodierna 21,
sive 9 pomeridiana?] a tergo ultimis visos.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz