Iesus quidem sub cruce (vel saltem, ut putant periti, sub illa crucis parte quam baiulabant damnati) non facile ambulabat. Scriptura vero, cum loquitur de Iesu via ad locum crucifixionis, paucis verbis utitur, et profecto non narrat Iesum cecidisse. Nihilominus iam ex antiquitate pias traditiones, velut memoriae eventuum, Iesum cesum memorant. Praeterea, stationes exercitii viae crucis variabant secundum varietates locorum. Hodie XIV sunt stationes, et credo quantitatem hanc a consuetudine Franciscanorum derivatam esse. Estne quis, qui nos certiorem faciat?
Facile est quidem deducere Iesum cecidisse. Qui fessus, sanguinans, debilisque ambulabat. Nam (ut Scriptura dicit) necesse fuit carpere hominem quodam (Simonem) ut crucem baiulasset post Iesum. Immo, fortasse Iesus non tantum ter cecidit... Nescimus.
Nihil sub sole novum. Quod factum est sub pontificatu illius Papae Poloni comparandum est mutationibus post Concilium Tridentinum perpetratis. Nam plurimae pulcherrimae piaeque sequentiae a Missale Romano abscissae sunt, quia in sacra Scriptura non invenirentur. Verbi gratia, sequentia Laetabundus.
OdpowiedzUsuń