środa, 17 lutego 2016

Cena Hannibalis Lecter

Caietanum (Kajetan) Poznański, virum 27 annorum omnibus puto Latinistis Varsoviensibus (praeter me!) notum, esse auctorem epodi pseudo-Horatiani, quem publicavit in actis mentruis "Maeander" anno 2014:

HANNIBALIS LECTER CENA
En convolant huc ad dapem Musae sacrae,
Carnariam dapem meam!
Quin, coepimus cum bracchiis tibicinis,
Qui perperam iam non canet.
Fucus necatus – redditus concentus, heus!
Mihi sonet, symphonia!
Ac hic cerebrum garruli Platonici.
Sentitis? Ut divine olet!
Frictum coquo nunc semidulci punico,
Ineptiae sunt perditae.
Cenae cacumen: quinquies iecusculum
Ex vilibus scriptoribus.
Quod quinque, solum quinque – paulo paenitet,
Sed ceteros, pol, cepero!
Cenate, carae – vos amatis me ferum,
Nam grandis ars caedem essurit.

ARGUMENTUM: Carmen stilo atque metro Epodos Horatianos imitans, in quo apparet persona e libris Thomae Harris et pelliculis cinematographicis ab eis derivatis omnibus fere nota.

Nunc autem biocolytae Varsovienses suspicuntur Caietanum caedis horribilis cuiusdam mulieris, cuius caput secaverit. Ipse Caietanus latet, verisimiliter extra Poloniam profectus. Diurnarii pessime de eo scribunt, putant "Hannibalem Lecter Polonum", suspiciuntur aliarum caedium, de quibus nondum sciamus, nonnulli suggerunt eum partem cadaveris comedisse (cui rei biocolytae negant). Amica mea autem, Latinistria Varsoviensis, quae Caietanum bene noverat, dicit eum non posse talem necem "sanguine frigido" perfecisse; credit fortasse eum implicatum esse in machinationem cuiusdam tertiae partis.
Ego nescio, quid sentiam; utique nex huius mulieris facinus psychopathae mihi videtur (at nonnulli dicunt Caietanum, ceterum virum omnino normalem, socialem, amicum ceteris bonum, ultimos menses aliquantulum mire se gesisse).
Ausus sum epodon hic divulgare, nam divulgassem iam prius (id est, ante crimen), si de eo scivissem. Etiam si monstrum sit Caietanus, poesis eius criminis rea non est.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz