1. Ita partim in aeronavi, partimque in sella pertusa
domi Adamianae sedens legi 600-paginarum "Historiam secretam" Donnae
Tartt. De Latinitate Graecitateve auctricis variam habeo opinionem, unam tamen
rem, scilicet de Furiis/Eryniis, optime scripsit, sententiam in os Juliani
Marrow, unius protagonistarum, ponens:
- (...) quomodo haec homines in insaniam adduxerint? Maiorem vocem dederunt
hominis dialogo internali, amplificans usque exagerrationem eius proprietates,
ut homines tantopere seipsi fierent, ne id porro pati possent.
Porro, si bene memini, dixit Marrow solum refugium a
Furiis fuisse/esse amorem alicuius alterius hominis, sed tunc seipsum perdere
potes.
2. De odoribus animalium, qui nasum male infestant
scripsi, sed oblitus sum addere ceterum aerem perspicuum clarissimumque omnium
mihi notorum mundi regionum hic habent, nulla in vicinitate industria. Quod
statim post reditum Varsoviam sensi, at K. promo post reditum die vespere dixit
se (Varsoviae) cotidie sentire "materiam malam" in naribus cumulari, Dahabiae
autem numquam.
3. Caffeam fortasse optimi fabae generis habent – nam
prope Aethiopiam, patriam caffeae, sunt – sed eam non in machinis pressoriis,
sed in ollis parvis coquunt. Potio ergo, mea saltem sententia, gustatu non
optimo evenit at palma primorum in re caffearia danda sit porro Italis. Ceterum,
caffeae cardamomum (Elettaria cardamomum),
ut melius sapiat, addunt. Addunt quoque cardamomum, praeter thymum et
cinnamomum, theae Beduinorum – quam gustatu
optimam ubique habent hospotibusque aut parvo pretio aut gratis praebent.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz