niedziela, 9 grudnia 2012

De nominibus daemonum (porro)

Iam nimis hic de daemonibus Slavicis scripsi, non potui tamen mihi temperare, quin mentionem denuo facerem nonnullorum, quorum aut nomina aut indoles mihi maxime scitu digna putarem. Quae, exempli gratia, sunt obscaena nomina daemonum-ventorum:
- Merda Suina (Świńskie Gówno), ut nominatur daemon ventus-turbinis in Masuria et ei vicina Varmia, regionibus lacustribus Poloniae orientali-borealis
- Adalbertus Cacatus (Srala-Bartek), eiusdem generis venti daemonis nomen in Silesia Inferiori.
Mentione digna quoque est – licet nihil habeat in nomine obscaenitatis - larva eximiae formae, cui in Silesia Media nomen (plurale tantum) Genua (Kolanka). Quae larva, cum hominibus apparet, monstrat tantum suos pedes (a calce usque genua), relicta corporis parte invisibili; plerumque latent istae in anfractibus muri aut viae, unde subito apparentes terrent exadversum ambulantes.
Aviae Aquaticae (Baby Wodne vel Kazytki) sunt autem animae mulierum (saepissime veterum), quae mortem sibi invenerunt nimis temeti (=alcoholis) bibendo. Quo nomine nuncupantur istae plerumque in finibus orientalibus hodiernae Poloniae, ubi ritus Graecae et Romanae Christianitatis miscentur.
Satis tamen sit (hodie saltem) umbrarum! Bonam tranquillamque tibi exopto noctem, lector care!

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz