Renovatione anno 1975 finita aura opaca picturae adempta est, sed nomen ei casu indutum adhuc manet.
piątek, 21 grudnia 2012
Vigiliae minime nocturnae
"Vigiles
nocturnos" (sive
"Vigilias nocturnas") quisque bene scit esse praeclaram
tabulam pictam a Rembrandt, quae hodie in Museo Regali (Rijksmuseum) Amstelodamiensi coram publico monstratur. Primum tamen nomen picturae fuisse omnino aliud, nominabatur enim, postquam anno 1642 picta erat, "Caterva capitanei Frans Banning Cocq" et ostendebat
ordinem Amstelodamiensis associationis sclopetatorum per portam magnam
urbis proficiscentes (alterum tunc in usu nomen picturae erat "Exodus
sclopetatorum"). Novum nomen tabulae datum est demum in saeculo XIX,
cum lapsu temporis color eius multo opacior factus sit ac putabatur
abhinc pictura scaenam nocturnam monstrare (re vera exodus sollemnis
huius sclopetatorum associationis tempore diei semper habebatur et certe ita a Rembrandt est pictus).
Subskrybuj:
Komentarze do posta (Atom)
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz