wtorek, 25 grudnia 2012

De daemonibus Pocutiae

Pocutia (Ukrainice: Покуття, Rumanice: Pocuţia, Polonice: Pokucie) est regio montana hodiernae Ucrainae, quae a Ruthenis imprimis inhabitur, ad limen Rumanicum spectat ac nomen suum ab urbe Cuti ducit, licet maxima eius urbs sit Colomea. Ut quaelibet fere regio mundi, Pocutia quoque habet suos proprios daemones, partim eosdem ut larvae vicinarum gentium Slavicarum, partim suorum terrae peculiares. De umbris Pocutiae copiosissime scribebat Ansgarius (Oskar) Kolberg (1814-1890), ethnologus Polonus. In libro quodam eius inveni descriptionem unius speciei umbrarum, quarum natura mihi maxime iucunda videatur:
Rachmanae sunt creaturae parvae sub terra habitantes, ubi cuniculos permultos habent. Incolunt varias regiones sed imprimis loca deserta steppica, quae ad orientem solis spectant. Horum solam escam esse testas ovorum, quae a Ruthenis Pocutiae incolis tempore Paschatis in rivulos eiciuntur ut sacrificium praebitum deo Rachmanin, regi mortuorum. Qui Rachmanae lapsu viginti dierum Pascha semper celebrant, tunc enim demum supradicta testa ovorum in aqua fluitantes ad ipsorum loca perveniant – tam longum iter aquatile est in regnum subterrestre Rachmanarum. At ipsi, licet sint Christianae fidei, sub terra degentes atque in lucem rarissime provenientes nesciunt tempus exactum Paschatis, quod unoquoque anno in alium diem cadit, ergo exspectant primum adventum cum flumine testarum ovorum, deinde demum ipsum festum celebrant.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz