In "Athenis novis" patris Benedicti Chmielowski inveni consilia contra crapulam, id est nimiam ebrietatem post cenam, quae sunt:
- moderatio bibendi
- consumptio (ante bibendum) ovorum noctuae (coctorum in aqua aut frictorum – hoc consilium se invenisse dicit Chmielowski apud Jarcam[?] quendam, ego autem memini simile quid apud Plinium legisse)
- consumptio (ante bibendum) pulmonis (fricti) caprae (id facere "Africanus" quidam suadeat, fortasse Leo Africanus, peregrinator ac diplomata Arabicus).
Ceterum, docet Chmielowski (de Troglodytibus Africanis scribens, sed, ut e textu sentio, sententiam sui generalem hic pronuntians), morem uxores a maritis basiari eo tantum inventum esse, ut sciret mar, ne biberit quid alcoholis mulier sua.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz