Petrus est amicus meus vetus ac viator intrepidus, cui maxime placet regiones ut ita dicam turbulentas visere. Ab anno 1991, postquam scilicet regimen communisticum in Unione Sovietica abolitum erat, itinera permulta fecit in terras Caucasi montis necnon iis vicinas civitates Mediae Asiae. Tempore unius talis itineris subito laboravit morbo, quem homines locales nuncupabant eodem nomine ut pestis Yersinia (Russice: чума́), morbus scilicet valde mortifer, qui in orbe nostro hodierno in paucissimis iam regionibus remanet.
Contra pestem (ac verisimiliter contra mortem) luctabatur amicus meus nonnnullas septimanas in casa quadam montana regionis Abchazicae in lectulo iacens. Deinde, contra spem omnem, morbum superavit. Rogavi, quibus medicamentis usus sit; repondit:
- Nullis praeter incantationes samanarum, quibus auxilium daemonum montanorum petebatur.
Cui ego:
- Sed tu te christianum esse putas. Num vero credis te a daemonibus Caucasis servatum esse?
- Scis, hem... Christianus sum, sed ibi... isti daemones aliquo modo valent.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz