Eandem historiam P. - amici scilicet mei, peregrinatoris intrepidi ac pii viri Christiani, valde olim in via aegrotantis atque a daemonibus Caucasis mirum in modum tunc servati - cum scripsissem heri Polonice in foro Facebookiano, hodie mane accepi responsionem Ludovici Lewin Lutetiensis, narrantis fabulam de physico praeclaro Niels Bohr, cuius in diaeta solea ferrea (sc. equi) clavis ad ianuam pendebat infixa, quasi symbolum bonae fortunae - ut mos saepe est usque diem hodiernum in multis terris Europaeis tales soleas super ianuis aedium tenere, eo modo quasi sortem sibi propitium in domum invitare. Amicus tamen quisdam, qui, cum studiosum Danicum visitasset, soleam ferream in pariete videns stupefactus rogavit:
- Num tam superstitiosus vero es, ut credas hanc soleam tibi bonam fortunam laturam?
Cui respondit Bohr:
- Minime, non credo. Sed haec solea tantam potestatem habet, ut bonam fortunam afferat quoque iis, qui eam id facere posse non credunt.
xxx xxx
xxx xxx
Supradicta fabella mihi aliam in mentem revocavit, Sinicam. Ad tempus fabula spectat V-III saeculi ante Christum natum, i.e. tempus aureum classicae philosophiae Sinensis, cum permulti magistri ubique Serum permultos discipulos habebant, sicut eodem fere tempore in Graecia. Unus talium philosophorum, vir iam vetus, qui doctrinae atheismi favebat, sepulturae aderat sui discipuli iuvenis, qui quadam morte infortuna subito mortuus est. Quem magistrum intrantem cum discipulus modo mortuus adesse sensisset, statim effecit ut arca funebris in adoratione sursum in altitudinem circiter unius metri super terram sublata sit. Quam rem videns magister:
- Noli id facere, mi puer amabilis, nam bene scis me miracula fieri minime credere.
His auditis, arca funebris obsequenter in terram appulit.
- Noli id facere, mi puer amabilis, nam bene scis me miracula fieri minime credere.
His auditis, arca funebris obsequenter in terram appulit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz