Vae viris Polonis, Germanis, Russis, Baltis, Suetis et
Finnis! Nolite porro corpora nuda undis praebere - in oris maris Baltici
crescit piscis, cui testiculos natantium mordere placet! (At habet Balticum amatores natandi etiam hiemales, ut ipse huius symbolae auctor.)
Agitur de Colossoma
macropomum, familiae Serrasalmidarum
('serram' in nomine Linnaeano animadvertite!), id est piscium piraniis (Pygocentrus piraya) similibus. Cui pisci
habitas naturalis est in fluminibus Amazonum necnon Orinoco, sed ab hominibus
in Europam Orientalem portatus hic in fluviis alumnis Maris Baltici, nullo sibi
– praeter piscatores – hoste praesenti, crescere coepit, imprimis in inclavia
Russorum Regiomontana (circa scilicet urbem Kaliningrad).
Colossoma
macropomum adultus longitudine est plus quam unius metri, pondere
40 chiliogrammum. Vivit in fluviis, sed ad tempus quoque in aqua salsa litorali
manere valeat – ita per ora Maris Baltici propagare a studiosis putatur.
Cur autem in viros nudos natantes interdum incurrit –
quod saltem in America Australi eveniat – praecipue testiculos petens? Ichtiologi
putant eum testes per errorem pro nucibus habere, quas libenter comedat. (In
mentem venit distichon abecedarium Nicolai Simonidis: Thraces sunt aspectu truces / testes
tales sunt ut nuces.)
Deo gratia non venatur colossoma – piscis notus quoque nomine Indianorum pacu – gregatim, ut sui consanguineus,
pirania infamis, facere solet, neque carnem, ut ista, petit, sed plantas. Si
ergo viri in mari natantes subligaribus vestiti manebunt, nullius periculi erit
iis in "castratorem" hunc incurrere. Cuius rei memor sine dubio erit Iconoclastes vester, proxima vice frigidissimum mare intrando.