Linguae poppysantes familiae Khoisan (quibus gentes in
Africa meridionali plerumque degentes utuntur) a multis creduntur esse
veterrimae omnium sermonum terrae. Professor Roman Stopa studebat iis annos
1935-36
Soni poppysantes sunt consonantes, qui efficiuntur motu
sugente labiarum aut linguae. Audiuntur sicut "displosiunculae" atque
imprimis eveniunt in initiali syllabae parte. Studiosi cernunt septem genera
"poppysmatum", poppysmata scilicet labialia, labiali-dentalia,
retroversa, dentalia, lateralia, alveolaria et cerebralia.
Genera nominum/rerum – ut nostrum genus masculinum,
femininum et neutrum – apud Khoisanophones sunt:
res robustae et tenues (ut e.gr. mas)
res humiles et infirmae (ut e. gr. mulier)
res ceterae, communes
Professori Stopa linguae poppysantes similes esse videbantur
sermonibus... simiarum. Et "homines silvarum" enim et simiae
(imprimis cympansia, sive Linnaeanice Pan
troglodytes) similiter nuntiant se exempli gratia famem habere, similiter
quoque consonante "m" (labiali) utuntur, cum fructus conspiciant.
Eodem sonitu admonent de introitu elephantium, similiter "nuncupant"
carnem in proximitate apparuisse recentem.
Hodie certe tales
opiniones ut phyletico odio plenae haberentur. Annos autem tricenarios
praeteriti saeculi, cum disciplina eugenica floreretur, saepe in orbe
scientifico, in Europa saltem, talia publice pronuntiabantur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz