czwartek, 25 grudnia 2014

Psittaci Poloniam occupaturi?

De piraniis, vel piscibus piraniformibus, oras Maris Baltici petentibus modo hic scripsimus, hodie de psittacis, qui ultimos annos (nisi ultima decennia) in patria mea nidificare putantur. Agitur de magnis psittacis viridicoloribus, quae avis nomine alexandretta (aut simili) in nonnullis linguis Europaeis nuncupatur, etymologia mihi ignota, Linnaeanice autem Psittacula krameri. Antea libenter domi a multis habitae, circiter annum 1996 nonnullae harum avium in Europa Occidentali – verisimiliter in Batavia aut Belgica – fugam in prata silvasque fecerunt ac coeperunt ibi vitam pergere, nidificantes pullosque parientes. Sat cito Solem occidentem petendo in Britanniam migraverunt, at Solem orientem sequentes – in Germaniam. Unde proximos annos etiam in Poloniam advolant et, ut suspicantur ornithologi, ibi saepius saepiusque nidificant.
Secundum peritos, sunt alexandrettae capaces hiemem in plaga boreali superare, nam usque minus 20 gradus Celsianos vivere valeant. Sed bestiolae hae callidae tempore hiemali minime sub Iove manere volunt, sed loca varia subtegulanea aut prope fistulas aquae fervidae in urbibus petunt, ubi concavitates terebrent. Accedit ut pabulum ab hominibus datum in saginariis nonnullis parvis aviculis (ut imprimis Parridae) his eripiant. Praeter parridas e suis locis fugant e. gr. picos et sturnos.


Brak komentarzy:

Prześlij komentarz