De psittacis in Europa sub Iove
degentibus heri scripsi, hodie autem aliquis mihi dixit de alio animali
plagarum calidarum, quae in silvis Angliae spectentur: macropode Australiensi
(Anglice kangaroo), generis wallabia,
sive Macropus rufogriseus. Sicut
psittaci alexandrettae in Europa continentali, wallabiae fugam – iam annos
tricenarios vicesimi saeculi – fecerunt e horto zoologico privato comitatus
Staffordshire. Usque annos praeteriti saeculi septenarios numerus harum attigit
60-70, sed postea, circum annum bismillesimum, omnes evanuerunt, fortasse ob
hiemes solito frigidiores. Aliae "coloniae" macropodum creduntur exstare
usque hodie in silvestri limite comitatuum Norfolk et Lincolnshire, necnon in
silva Ashdown Sussexiana. Mense Octobri 2013 anni alicui zoologo contigerit
photographari wallabiam in coemeterio Highgate tribus Londinensis Hampstead.
In Scotia
sive Caledonia wallabias consulto in montibus reliquit, ut ibi pullurarent
propagarentque, annos vicenarios XX saeculi domina Arran Colquhoun.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz