poniedziałek, 22 grudnia 2014

Pisces-castratores in Mari Baltico!

Vae viris Polonis, Germanis, Russis, Baltis, Suetis et Finnis! Nolite porro corpora nuda undis praebere - in oris maris Baltici crescit piscis, cui testiculos natantium mordere placet! (At habet Balticum amatores natandi etiam hiemales, ut ipse huius symbolae auctor.)
Agitur de Colossoma macropomum, familiae Serrasalmidarum ('serram' in nomine Linnaeano animadvertite!), id est piscium piraniis (Pygocentrus piraya) similibus. Cui pisci habitas naturalis est in fluminibus Amazonum necnon Orinoco, sed ab hominibus in Europam Orientalem portatus hic in fluviis alumnis Maris Baltici, nullo sibi – praeter piscatores – hoste praesenti, crescere coepit, imprimis in inclavia Russorum Regiomontana (circa scilicet urbem Kaliningrad).
Colossoma macropomum adultus longitudine est plus quam unius metri, pondere 40 chiliogrammum. Vivit in fluviis, sed ad tempus quoque in aqua salsa litorali manere valeat – ita per ora Maris Baltici propagare a studiosis putatur.
Cur autem in viros nudos natantes interdum incurrit – quod saltem in America Australi eveniat – praecipue testiculos petens? Ichtiologi putant eum testes per errorem pro nucibus habere, quas libenter comedat. (In mentem venit distichon abecedarium Nicolai Simonidis: Thraces sunt aspectu truces / testes tales sunt ut nuces.)
Deo gratia non venatur colossoma – piscis notus quoque nomine Indianorum pacu – gregatim, ut sui consanguineus, pirania infamis, facere solet, neque carnem, ut ista, petit, sed plantas. Si ergo viri in mari natantes subligaribus vestiti manebunt, nullius periculi erit iis in "castratorem" hunc incurrere. Cuius rei memor sine dubio erit Iconoclastes vester, proxima vice frigidissimum mare intrando.

2 komentarze:

  1. At <a href="http://news.nationalgeographic.com/news/2013/08/130813-pacu-piranha-testicle-biting-fish-invasive-species/“>rumor saepe mentitur</a>: nam diurnarii nostri monent tales pisces vix periculosos esse, quamquam ipsi possunt cenantibus afferre voluptatem bene cocti.

    OdpowiedzUsuń
    Odpowiedzi
    1. Recte mones. Fortasse res tota est rumor diurnarius, sive, ut in Germania et Polonia dicunt, "anas diurnaria". Ceterum, non puto - re denuo mente ponderata - hos piscem aquarum calidarum superare hiemem in Mari Baltico.

      Usuń